라틴어 문장 검색

Nihilominus enim magni spiritus est et erecti, exactae prudentiae, indeclinabilis iustitiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 29:2)
Medicina et gubernatio non interficit sibi ac suis admiratione talium rerum Qui non est vir bonus, potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 17:4)
Nam quamvis argumentis collectum sit, quae bona malaque sint, nihilominus habent praecepta partes suas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 33:3)
Sed nihilominus et hae illam secundae poenae premunt ac secuntur, timere semper et expavescere et securitati diffidere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 14:4)
Sed nihilominus, quia pertinet, properas nec vis exspectare libros, quos cum maxime ordino continentes totam moralem philosophiae partem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 1:1)
nihilominus adiuvat etiam currentem hortator.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 6:3)
Sed ut removeas ista, quae aut summa bona sunt aut summorum efficientia, nihilominus prodesse inter se sapientes possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 13:1)
Sed nihilominus quaedam sunt, quae etiam sapientes in alio quam in se diligentius vident.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 16:3)
Tum evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac supplicet, et diu contemplatus multum extantem superque mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam, sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus emittat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 4:2)
Putemus in praesentia ista duo esse, - nondum enim, quid mihi videatur, pronuntio, - quid prohibet, quominus aliud quidem sit, sed nihilominus bonum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 14:1)
At nos corpus tam putre sortiti nihilominus aeterna proponimus et in quantum potest aetas humana protendi, tantum spe occupamus, nulla contenti pecunia, nulla potentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 17:1)
putaui te, quamuis uetares, nihilominus uelle ali fratrem:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 15:8)
qui ut aliquando Sextium audiret, nihilominus declamitabat et tam diligenter, ut putares illum illi studio parari, non per illud alteri praeparari.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 4:5)
potest nihilominus et bonus agi pater et non exoratus.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 11:14)
nihilominus enim periturum, quia lex nullam aliam salutis uiam dedit raptori quam si exorauerit patrem.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION