라틴어 문장 검색

"et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos, cui varii flatus omnisque per aequora mundi spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent, artius obiecto Borean Eurumque Notumque monte premat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri13)
Ecce autem antiquam fato Calydona relinquens Olenius Tydeus - fraterni sanguinis illum conscius horror agit - eadem sub nocte sopora lustra terit, similesque notos dequestus et imbres, infusam tergo glaciem et liquentia nimbis ora comasque gerens subit uno tegmine, cuius fusus humo gelida partem prior hospes habebat, hic vero ambobus rabiem fortuna cruentam adtulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권135)
innuptae comitem Therona Dianae, ruricolamque Gyen cum fluetivago Ergino, intonsumque Hersen contemptoremque profundi Crethea, nimbosam qui saepe Caphereos arcem Euboicasque hiemes parva transfugerat alno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권143)
"et tibi nimbosum languet iubar:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권134)
Quidam de fratribus eiusdem Hagustaldensis ecclesiae, nomine Bothelm qui nunc usque superest, ante paucos annos, dum incautius forte noctu in glacie incederet, repente conruens, brachium contriuit, ac grauissima fracturae ipsius coepit molestia fatigari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II. 1:2)
adiciens, quia tempus hiemis fuerit acerrimum et glacie constrictum, cum sedens in tenui ueste uir ita inter dicendum, propter magnitudinem memorati timoris uel suauitatis, quasi in mediae aestatis caumate sudauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:1)
Cumque tempore hiemali defluentibus circa eum semifractarum crustis glacierum, quas et ipse aliquando contriuerat, quo haberet locum standi siue inmergendi in fluuio, dicerent, qui uidebant:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 5:6)
illic et densa tellus absconditur umbra, et nulla incepto perlabitur unda liquore, sed durata riget densam in glaciemque niuemque, quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae46)
ut vero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 375:1)
ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 376:3)
iumenta tamen etiam secabant interdum infimam ingredientia nivem, et prolapsa iactandis gravius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta haererent in dura et alte concreta glacie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 377:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION