라틴어 문장 검색

ergo imbres nimbi procellae turbines dei putandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 51:9)
inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum occaecat nigror, flamma inter nubis coruscat, caelum tonitru contremit, grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit, undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines, fervit aestu pelagus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 157:3)
omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 37:2)
nterea prope iam occidente sole inhorrescit mare, Tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum occaecat nigror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 38:9)
' interea prope iam occidente sole inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum occaecat nigror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 38:9)
sed hunc quidem nimbum cito transisse laetor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 4:4)
sed nihil est tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile, nihil tam horridum, tam incultum, quod non splendescat oratione et tamquam excolatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 5:1)
Profluebant per frontem sudantis acaciae rivi, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut putares detectum parietem nimbo laborare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:1)
Sed postquam turmae nimbos fregere ligatos et pavidus quadrupes undarum vincula rupit, incaluere nives.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:3)
Repente caelum, Veneris misericordia, Ventis movetur, intonat mundi fragor Noctemque densis horridam nimbis parat:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.7)
Perfectum opus absolutumque est, nec iam splendescit lima sed atteritur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 3:1)
Ibit in adversos montes duplicataque nimbo Flumina, congestas exteret ille nives, Nec freta pressurus tumidos causabitur Euros Aptaque verrendis sidera quaeret aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 910)
In manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam, Quod bene pro caelo mitteret ille suo - Clausit amica fores!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 17)
vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma, subpositus monti quam vomit ore Gigans, Hennaeosque lacus et olentis stagna Palici, quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1012)
Nulla dies adeo est australibus umida nimbis, non intermissis ut fluat imber aquis, nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo mixta fere duris utilis herba rubis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 41)

SEARCH

MENU NAVIGATION