라틴어 문장 검색

et quod item de aqua pluviali et nive rein non satis exploratam pro comperta posuerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , IV2)
CUM Antonio Iuliano rhetore, per feriarum tempus aestivarum decedere ex urbis aestu volentes, Neapolimconcesseramus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 2:1)
Itaque Sertorius, levi praesidio relicto in Mauretania, nanctus obscuram noctem, aestu secundo furtim aut celeritate vitare proelium in transgressu conatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 3:2)
Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, quoniam aestus oceani cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum rivalibus aut de communi pariete cum vicino apud iudicem est, ut existimemus, id negotium quasi habena quadam de caelo vinctum gubernari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 5:1)
Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia, erat enim fessus atque languens animus de aestu maris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 3:1)
FAVORINUM philosophum, cum in hospitis sui Antiatem villam aestu anni concessisset nosque ad eum videndum Roma venissemus, memini super Pindaro poeta et Vergilio in hunc ferme modum disserere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 2:1)
IN Herodis, C. V., villam, quae est in agro Attico, loco qui appellatur Cephisiae, aquis lucidis et nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 2:1)
Quod nix est, hoc grando non est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 6:2)
nix autem alba est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 6:3)
Ex Aristotelis libris sumptum quod nivis aqua potui pessima sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 1:1)
et quod ex nive crystallus concreatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 1:2)
Is nos aquam multam ex diluta nive bibentes coercebat severiusque increpabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 4:1)
Sed cum bibendae nivis pausa fieret nulla, profit e bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis templo satis commode instructa libris erat, Aristotelis librum eumque ad nos adfert et Huius saltem, inquit, sapientissimi viri verbis credite ac desinite valitudinem vestram profligare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 5:2)
In eo libro scriptum fuit deterrimam esse potu aquam e nive itemque solidius latiusque concretam esse eam, quam κρύσταλλον Graeci appellant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 6:1)
Sed aliquantum quod est salubrius difflari atque evaporari ex nive indicium illud est, quod minor fit illo, quod ante fuerat quam concresceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION