라틴어 문장 검색

Fateor et est verum virum vestrum omni probitate gaudere nec non prae cunctis in orbe viventibus beatitudinis gaudiis honorari, qui vestrae celsitudinis gaudia suo meruit amplexu percipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 11:2)
Solos artifices quos fama beauit adulta Laude nec a fama discessit gloria facti, Hec scriptura tenet, minime dignata fateri Gramaticos humiles, qui sola cortice gaudent, Quos non dimittit intus pinguedo medulle:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:8)
Cedo nunc, si et inspexisse me fateor, quod tandem crimen est imaginem suam nosse eamque non uno loco conditam, sed quoquo uelis paruo speculo promptam gestare?
(아풀레이우스, 변명 13:1)
— Quod uero quisque potest in eo ualidus, quod uero non potest in hoc imbecillis esse censendus est. — Fateor, inquam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:11)
Aesopus libertus Demosthenis conscius adulterii quod cum Iulia patronus admiserat tortus diutissime perseveravit non prodere patronum, donec aliis coarguentibus consciis Demosthenes ipse fateretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 17:1)
Et quia non est erubescendum Virgilio si minorem se Homero vel ipse fateatur, dicam in quibus mihi visus sit gracilior auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 1:1)
Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper, Sed non obscurus nec male notus eques, Sed toto legor orbe frequens et dicitur 'Hic est', Quodque cinis paucis, hoc mihi vita dedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIII1)
quo ipso non esse amicum ei se, contra quem dicit, fatetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 33:2)
frequentissime vero, id quod firmissimum est, nunquam iis responsurum adversarium fuisse, quae proposita non essent, nisi illa sciret vera esse et ad fatendum conscientia esset impulsus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 334:3)
Huic rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuentes, quoniam aperte resistere non poterant, quin illa et alia talia placere sibi faterentur, occulte per amicos ac maxime per homines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장2)
Fateris et alia secundum naturam quidem esse, sed bona non esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 13:3)
Hinc etiam ad Dauid de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent, quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos Dauid a mulieribus fateretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:8)
Si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti, tamen non duo principia, sed unum principium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:19)
Fateor, inquit, sumpsi, non ab illo modo, Sed ut quisque habuit conveniret quod mihi Quodque me non posse melius facere credidi, Etiam a Latino.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 4:2)
Victus sum fateor ut quasi meipsum nesciens nec vires proprias metiens de his non quidem te doceam sed te cum potius conferam;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION