라틴어 문장 검색

Sed contra notatum est a nonnullis, quod in cacumine Picus de Tenariph, atque etiam in Andis Peruviae, ipsa fastigia montium nive destituta sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:5)
adeo ut respectu nostri non operentur usque ad calefactionem, sed respectu aliorum nonnullorum corporum exequantur opera calidi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 78:7)
Sed adhuc lenior videtur ea flamma quae in nonnullis historiis fidis et gravibus invenitur apparuisse circa capita et comas puerorum et virginum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:4)
6. Quae impinguant agros, ut fimi omnis generis, creta, arena maris, sal, et similia, dispositionem nonnullam habent ad calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 146:1)
Et tamen referunt de Constantio, aliisque nonnullis qui constitutionis et habitus corporis admodum sicci fuerunt, quod acutissimis febribus correpti ita incaluerint ut manum admotam aliquantulum urere visi sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:4)
22. Existimamus etiam flammam, quae resultat ex nonnullis metallis imperfectis, esse valde robustam et acrem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 162:1)
26. Inveniuntur etiam ex illis quae ignita non sunt sed tantum ab igne calefacta, sicut aquae ferventes et aer conclusus in reverberatoriis, nonnulla quae superant calore multa ex flammis ipsis et ignitis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 166:1)
At nonnullae ex supradictis (veluti notio naturae elementaris, notio naturae coelestis, notio tenuitatis) sunt notiones vagae, nec bene terminatae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:5)
limitatus tamen per differentias quas mox subjungemus, postquam nonnullas cautiones adjecerimus ad evitandum aequivocum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 220:2)
Ostenditur etiam aliquatenus in gangraenis nonnullis et mortificationibus carnium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 248:1)
ut non sit omnino segnis, sed incitatus et cum impetu nonnullo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:6)
Inveniuntur autem subjecta nonnulla in quibus natura inquisita prae aliis est in suo vigore, vel per absentiam impedimenti vel per praedominantiam virtutis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:7)
Instantiae clandestinae sunt illae quae exhibent gradum nonnullum debilem et infimum consistentis in fluido;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:4)
Itaque instantiae, quae ad hoc utiles sunt non sunt contemnendae potestatis, sed habent nonnullam praerogativam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 273:5)
licet nonnulla ex his magis apta sint et commoda, alia minus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION