라틴어 문장 검색

in ea quidquid notabile est, animo diligenter adfigunt, ut sine cunctatione ac mora partes eius omnes cogitatio possit percurrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 113:1)
Illud autem te admoneo, ne eorum more, qui non proficere sed conspici cupiunt, facias aliqua, quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 1:1)
Inaequalitatem scias esse, ubi quae eminent, notabilia sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 1:3)
Praeter istos, quorum, si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum cogita tenuem et stridulam vocem, quo sit notabilior, subinde exprimentem nec umquam tacentem, nisi dum vellit alas et alium pro se clamare cogit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 2:3)
In nostris quoque herbis vim eandem, sed minus manifestam et notabilem poni, quam persequatur et contrahat animal huic rei genitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 4:4)
Descripturus infamem et nimiis notabilem deliciis Horatius Flaccus quid ait ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 13:1)
Concupiscuntur enim etiam parva, si notabilia sunt, si rara.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 3:2)
tanta fit apud illos boni vilitas et adeo in sordida usque descendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 2:4)
In nullo deprendes vilitatem sui, ne neglegentiam quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 24:5)
Ut inter istos nomen invenias, opus est non tantum luxuriosam rem, sed notabilem facere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 14:6)
sed tamen vilitas sua illis, etiam ubi temporis necessitate facta sunt neces- saria, detrahit pretium.
(세네카, 행복론, Liber IV 139:8)
nec haec vilitas sui est aut dementia pro uno capite tot milia excipere ferrum ac multis mortibus unam animam redimere nonnumquam senis et invalidi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 18:2)
Aspice nobilissimarum civitatum fundamenta vix notabili a ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 11:1)
C. enim Caesar villam in Herculanensi pulcherrimam, quia mater sua aliquando in illa custodita erat, diruit fecitque eius per hoc notabilem fortunam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 130:3)
Nihil in uno iudicabis notabile aut foedum, quod genti suae publicum est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 159:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION