라틴어 문장 검색

Donna pietosa e di novella etate.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 157:1)
Ilico mens repleta torpescit et inrigata humus spinas libidinum germinat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:14)
"Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:4)
hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum, hinc laetas urbes pueris florere videmus frondiferasque novis avibus canere undique silvas, hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta corpora deponunt et candens lacteus umor uberibus manat distentis, hinc nova proles artubus infirmis teneras lasciva per herbas ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:7)
sed Ianuarius Sextilis December, quibus Caesar binos dies addidit, licet tricenos singulos habere post Caesarem coeperint, quintanas tamen habent Nonas, et ab Idibus illis sequentes Kalendae in undevicesimum revertuntur, quia Caesar quos addidit dies neque ante Nonas neque ante Idus inserere voluit, ne Nonarum aut Iduum religionem, quae stato erat die, novella conperendinatione corrumperet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 8:2)
Visne igitur (quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:4)
Non mea Massylus servat pomaria serpens, Regius Alcinoi nec mihi servit ager, Sed Nomentana securus germinat hortus Arbore, nec furem plumbea mala timent.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCIV1)
et dictum est ex affectu utentis, sicut "inutile ferrum cingitur". in hoc autem maximum nefas est quod ait 'vites novellas', quia vetulae et cum utilitate inciduntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 112)
"ut quisquam illum rudem sanguinem novelli et vixdum hominis caedat, fundat, exhauriat?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:3)
itaque et vivere vitem et mori dicimus arboremque et novellam et vetulam et vigere et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:2)
ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae, ut fugit invisos agna novella lupos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:72)
nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo, et laedunt nudos prata novella pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 101:3)
qui tetigit thalamos praeda novella tuos, te solam norit, tibi semper inhaereat uni:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 118:1)
ductus ab armento taurus detrectat aratrum, subtrahit et duro colla novella iugo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 712)
tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti, eum regerem tenera frena novella manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 129)

SEARCH

MENU NAVIGATION