라틴어 문장 검색

Illiberalitas parentum erga liberos suos error est plane noxius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:14)
Qua e rebus sublata, homo animalis nihil aliud fuerit quam res inquieta, scelesta, misera, imo species quaedam noxiorum vermium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:6)
Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus sacerdotibus Naneae.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장13)
At Maccabaeus, congregata multitudine, intolerabilis iam gentibus efficiebatur, ira Domini in misericordiam conversa.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장5)
Et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerabilem foetoris gravitatem portare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장10)
Crescit in immensum noxia cura!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 5:1)
Debita sceleri noxia poena,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 30:1)
Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos insperata reliquerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:4)
cuius satietatem si superfluis urguere uelis, aut iniucundum quod infuderis fiet aut noxium.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:12)
Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:2)
Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:21)
Sed ut eo tempore id maxime fit, sic, quandocumque evenit, noxium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장8)
item viscerum morbi, nervorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito vocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장23)
Praeter haec dolor intolerabilis, maxime circa tempora vel occipitium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장8)
Sed id, nisi intolerabilis dolor est, supervacuum est, satiusque est abstinere a cibo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION