라틴어 문장 검색

At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertitur et ad familiares feminarum artes accenditur, magnaque cura requisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans, vel rursum mitigato conciliari marito, vel si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari spiritum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:1)
Quae res cum ei sequius ac rata fuerat proveniret, indignata numinibus, et praeter praemii destinatum compendium contemptione etiam stimulata, ipsi iam miserrimi mariti incipit imminere capiti, umbramque violenter peremptae mulieris ad exitium eius instigare.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:3)
Haec tot ac talia ingenti pavore domini illius et familiae totius ad extremum stuporem deiecerant animos, quid prius quidve posterius, quid magis quid minus, numinum caelestium leniendis minis quot et qualibus procuraretur hostiis.
(아풀레이우스, 변신, 9권 31:6)
militum pro comperto de nobis asseverantium fidemque Caesaris identidem implorantium, at illius negantis assidueque deum numen obtestantis.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:2)
"Ipse non possum calcata numinum religione conscientiam meam fallens perperam pronuntiare:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:4)
"ae si quod offensum numen inexorabili me saevitia premit, mori saltem liceat, si non licet vivere."
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:9)
Eius mirandam speciem ad vos etiam referre conitar, si tamen mihi disserendi tribuerit facultatem paupertas oris humani, vel ipsum numen eius dapsilem copiam elocutilis facundiae subministraverit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:4)
"En adsum tuis commota, Luci, precibus, rerum naturae parens, elementorum omnium domina, saeculorum progenies initialis, summa numinum, regina manium, prima caelitum, deorum dearumque facies uniformis, quae caeli luminosa culmina, maris salubria flamina, inferum deplorata silentia nutibus meis dispenso:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:1)
"Sed ecce per plateam dum Barbarus vultu turgido subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex vinculis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima permixtus, lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem commovet miserationem, opportune Philesitherus occurrens, quamquam diverso quodam negotio destinatos, rei pentina tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter suspicatus sagaciter, extemplo sumpta familiari constantia, dimotis servulis invadit cum summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius dementer obtundens, At te inquit Nequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae deierando temere devorasti, pessimum pessime perduint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:40)
Circa primam ferme noctis vigiliam, experrectus pavore subito, video praemicantis lunae candore nimio completum orbem commodum marinis emergentem fluctibus, nanctusque opacae noctis silentiosa secreta, certus etiam summatem deam praecipua maiestate pollere resque prorsus humanas ipsius regi providentia, nec tantum pecuina et ferina, verum inanima etiam divino eius luminis numinisque nutu vegetari, ipsa etiam corpora terra caelo marique nunc incrementis consequenter augeri, nunc detrimentis obsequenter imminui, fato scilicet iam meis tot tantisque cladibus satiato et spem salutis, licet tardam, subministrante, augustum specimen deae praesentis statui deprecari, confestimque discussa pigra quiete alacer exsurgo meque protinus purificandi studio marino lavacro trado, septiesque submerso fluctibus capite, quod eum numerum praecipue religionibus aptissimum divinus ille Pythagoras prodidit, laetus et alacer deam praepotentem lacrimoso vultu sic apprecabar:
(아풀레이우스, 변신, 11권 1:1)
"cuius numen unicum multiformi specie, ritu vario, nomine multiiugo totus veneratur orbis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:2)
Sic oraculi venerabilis fine prolato numen invictum in se recessit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:1)
Gerebat alius felici suo gremio summi numinis venerandam effigiem, non pecoris, non avis, non ferae, ac ne hominis quidem ipsius consimilem, sed sollerti repertu etiam ipsa novitate reverendam altioris utcumque et magno silentio tegendae religionis argumentum ineffabile, sed ad istum plane modum fulgente auro figuratam:
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:5)
Et ecce praesentissimi numinis promissa nobis accedunt beneficia, et fata salutemque ipsam meam gerens sacerdos appropinquat, ad ipsum praescriptum divinae promissionis ornatum dextera proferens sistrum deae, mihi coronam et Hercule coronam consequenter, quod tot ac tantis exanclatis laboribus,tot emensis periculis deae maximae providentia alluctantem mihi saevissime Fortunam superarem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 12:1)
Populi mirantur, religiosi venerantur tam evidentem maximi numinis potentiam et consimilem nocturnis imaginibus magnificentiam et facilitatem reformationis, claraque et consona voce, caelo manus attendentes, testantur tam illustre deae beneficium.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION