라틴어 문장 검색

Cum placeat Phileros tota tibi dote redemptus, Tres pateris natos, Galla, perire fame.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXIV1)
Illa, illa dives mortua est Secundilla, Centena decies quae tibi dedit dotis?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXV6)
Poscit iam dotem filia grandis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, X18)
Haec est illa tibi promissa Theophila, Cani, Cuius Cecropia pectora dote madent:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIX1)
Cum tamen instaret, 'deciens mihi dotis in auro Sponsa dabis' dixi;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIII3)
Dos etiam dicta est.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLII3)
Horum delicias superbiamque Et fastus querulos, Avite, malo, Quam dotis mihi quinquies ducena.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXV6)
Uxor cum tibi sit puella, qualem Votis vix petat inprobus maritus, Dives, nobilis, erudita, casta, Rumpis, Basse, latus, sed in comatis, Uxoris tibi dote quos parasti.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCVII1)
Nec dotes similae possis numerare nec usus, Pistori totiens cum sit et apta coco.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, X Simila1)
Hymenaeus autem ut alii dicunt deus est nuptiarum, ut alii, quidam iuvenis fuit, qui die nuptiarum oppressus ruina est, unde expiationis causa nominatur in nuptiis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6516)
unde de Didone legimus Iunoni ante omnes, cui vincla iugalia curae propter nuptias:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 205)
postquam igitur dicendo 'o luce magis dilecta sorori' ostendit nihil sibi sorore esse carius, summam rei ponit, an nuptiae faciendae sint 'solane perpetua maerens carpere iuventa', inde partes rei:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 317)
Varro de pudicitia ait auspices in nuptiis appellatos auspici bisque ab marito et nova nupta per hos auspices captabantur in nuptiis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 454)
deinde Iunoni, cui curae sunt nuptiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5812)
quoque omnis iste mos coemptionis et citra nominis nuncupationem dotis datae taxatione expediretur, quae res in manum conventio dicitur, subiunxit 'dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae'. quid est enim aliud ' dextrae', quam in manum convenire?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 10310)

SEARCH

MENU NAVIGATION