라틴어 문장 검색

Eae sunt humilis staturae, lactis abundantes, propter quod remotis earum fetibus, generosum pecus alienis educatur uberibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 5:3)
Ut quaeque est praestantior, ita ubere campo pascitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 1:8)
Cui deinde cum decem diebus insuevit equa, semper postea desideranti praebet ubera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 8:4)
Agnus autem, cum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum etiam eius diductum os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 17:1)
orbaeque natis suis matres alienae soboli praebent ubera:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 3:3)
quoniam immodicus libidinis, dum adhuc uberibus alitur, matrem stupro supervenit, et ideo ante sex annos celeriter consenescit, quod immatura veneris cupidine primis pueritiae temporibus exhaustus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 3:2)
Capella praecipue probatur simillima hirco, quem descripsimus, si etiam est uberis maximi et lactis abundantissimi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 4:1)
subinde quae incedit,compesci debet, ne procurrat,sed placide ac lente pabuletur, ut et largi sit uberis, et non strigosissimi corporis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 9:3)
Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie- rint uberibus ali,stipula pascantur, ceterisque leguminum caducis frugibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 3:3)
Tum denotet protinus quot et quales sint nati, et curet maxime ne quis sub nutrice aliena educetur 5:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 11:1)
nam facillime porci, si evaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit, aeque alieno ac suo praebet ubera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 11:2)
Attamen quia id facere gregibus amplis videtur operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum in tantam altitudinem consurgat, quantam possit nutrix evadere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 13:1)
Nec unquam eos, quorum generosam volumus indolem conservare, patiemur alienae nutricis uberibus educari:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 12:3)
Pulli autem duarum aut trium avium exclusi,dum adhuc teneri sunt, ad unam, quae sit melior nutrix, transferri debent, sed primo quoque die, dum mater suos et alienos propter similitudinem dignoscere non potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 7:1)
item quae aut parum fecundae, aut parum bonae nutrices sunt, et praecipue quae ova vel sua vel aliena consumunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION