라틴어 문장 검색

Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperint, osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua , vel manus, id illis sufficere ad beate vivendum existimantes, et abundare omni cultu humanitatis peregrinum putantes, cuius forte etiam gratia sunt obligati, interrogatum, quibus thermis utatur aut aquis, aut ad quam successerit domum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 10:1)
Sicque duo metropolitani ob consensum adulterii nefandi regis rite obligati sunt et ceciderunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:18)
Nil de se retinet uirtus oblita futuri, Dextera corporeas prodiga fundit opes.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:36)
Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse.
(아풀레이우스, 변명 95:7)
"At ille ubi primum consaviatus eum iuxtim se ut assidat effecit, et attonitus repentinae visionis stupore et praesentis negotii quod gerebat oblitus, infit ad eum Quam olim equidem exoptatus nobis advenis?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:14)
versus a me fugiunt carminis oblito.
(ARCHIPOETA, IV32)
praecepti dominici memor, non oblitus
(ARCHIPOETA, IV107)
Neque enim usque adeo te ipsum oblivisci potuisses, ut homo Afer scribens Afris, cum simus utrique in Africa constituti, Punica nomina exagitanda existimares.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:5)
Neque enim vindictam de inimicis in hac terra requirimus aut vero ad eas angustias animi nos debent coartare quae patimur, ut obliviscantur quid nobis praeceperit, pro cuius veritate ac nomine patimur;
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 1:6)
Nuntiatum est enim mihi, quod morem vestrum de vestiendis pauperibus fueritis obliti, ad quam misericordiam, cum praesens essem, vos exhortatus sum et nunc exhortor, ne vos vincat et pigros faciat contritio mundi huius, cui talia videtis accidere qualia dominus et redemptor noster, qui mentiri non potest, ventura praedixit.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 2:1)
Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum et dicendo non dicere, quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur, deficiens quodam modo se oblivisci et pergere in illud, cuius visione sibi vilis est, quod est inmortalitate indui et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini - quis hoc possit, nisi qui omnes superbiae suae toros inanes peccata sua confitens complanaverit seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum doctorem deum?
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 5:4)
Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit usus est, furti se obligavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XV 3:3)
8. Primum omnium templum D. Pauli adiit, ubi, minime volens populum citius quam oportebat oblivisci ipsum praelio regnum adeptum, vexillum suum in templo obtulit et reposuit, precibus pro more solennibus interfuit, hymnumque Te Deum iterum cantari fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 12:1)
Neque tamen ignorare regem suum quod rex Henricus, in rebus suis adversis, multis et opportunis ducis Britanniae officiis nonnihil obligatus fuisset, neque ex altera parte dubitare quin rex Henricus non oblitus esset quam promptus rex suus fuisset in auxiliis ei submittendis cum dux Britanniae et consiliarii eius mercenarii eum destituissent et tantum non prodidissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:22)
Rex minime oblitus est veteris sui amoris et familiaritatis cum rege vestro.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION