라틴어 문장 검색

anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 16:9)
Tum geminas vestes auroque ostroque rigentis extulit Aeneas, quas illi laeta laborum ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido fecerat et tenui telas discreverat auro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:5)
mugitus veluti cum prima in proelia taurus terrificos ciet atque irasci in cornua temptat, arboris obnixus trunco, ventosque lacessit ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:13)
illi inter sese multa vi volnera miscent cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo colla armosque lavant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:11)
illi alternantes multa vi proelia miscent volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis, versaque in obnixos urguentur cornua vasto cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus Nec mos bellantis una stabulare, sed alter victus abit longeque ignotis exulat oris, multa gemens ignominiam plagasque superbi victoris, tum, quos amisit inultus, amores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:5)
Ergo omni cura viris exercet et inter dura iacet pernix instrato saxa cubili frondibus hirsutis et carice pastus acuta, et temptat sese atque irasci in cornua discit arboris obnixus trunco ventosque lacessit ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:7)
ipsi per medias acies insignibus alis ingentes animos angusto in pectore versant, usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos aut hos versa fuga victor dare terga subegit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:7)
Iam veris comites, quae mare temperant, inpellunt animae lintea Thraciae, iam nec prata rigent nec fluvii strepunt hiberna nive turgidi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 121)
quod libelli Stoici inter Sericos iacere pulvillos amant, inlitterati num minus nervi rigent minusve languet fascinum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 85)
nempe enim adversa sit facies et demissa brachia et iuncti pedes et a summis ad ima rigens opus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 194:1)
tum enim toto corpore obnitendum et, ut sic dixerim, directa fronte pugnandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 299:2)
nam et deiecto et arrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria quaedam ostenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 216:2)
Sic tuto serpens etiam pestifera tractatur, dum riget frigore;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 4:2)
Eodem modo non erit dubium, quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos cruciatus vulnerum aut ignium."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 40:3)
si contra steteris et obniti volueris, repelletur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION