라틴어 문장 검색

"quis enim remeabile saxum fallentesque lacus Tityonque alimenta volucrum et caligantem longis lxiona gyris nesciat?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권226)
sensere Pelasgi invidiam et lacrimis excusant crimen obortis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권12)
adsistunt lacrimis atque igne tumentes Cocytos Phlegethonque, et Styx periuria divum arguit, ille autem supera compage soluta nec solitus sentire metus expavit oborta sidera, iucundaque offensus luce profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권9)
saepe horridus amnis obstat, et obducto caligant sanguine visus, illa tamen praeceps in tela offendit et enses scrutaturque manu galeas et prona reclinat corpora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권172)
iam tarda manus, iam debile ferrum et caligantes nimiis successibus irae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권118)
nec caligantibus arvis ferretur, nec frangit iter per et invia saxa lapsurasque trabes nemorumque arcana, sereno nigra die, caecisque incisa novalia fossis, per fluvios secura vadi somnosque ferarum praeter et horrendas infesta cubilia monstris, tantum animi luctusque valent!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권112)
sed pulvere crasso caligare diem et Tyrios iuga perdere montes aspicit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권330)
adventu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro satin salve?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 599:1)
proficiscentibus deinde indignatio oborta se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:4)
nihilo minor fama apud hostis Scipionis erat quam apud civis sociosque, et divinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens metum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 283:1)
et Albae duo soles visos ferebant et nocte Fregellis lucem obortam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 160:2)
Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimae etiam obortae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 194:1)
tum risum obortum Scipioni, et subiecisse quidnam tu diceres, si me vicisses?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 162:1)
priusquam in provincias novi magistratus proficiscerentur, supplicatio triduum pro collegio decemvirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam tenebrae obortae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 430:1)
lacrimae mulieri obortae et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se esset, eiectus a matre, quod probus adulescens - dii propitii essent - obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION