라틴어 문장 검색

nam saepe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 241:5)
quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut remissa priore contentione, veniemus, an proinde puniri debeat, ac si virum veneno necasset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 242:10)
In his syllogismus et scripto nititur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 245:1)
nam et in finitione, quae sit voluntas nominis, quaeritur, et in syllogismo, qui secundus a finitione status est, spectatur quid voluerit scriptor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 265:2)
scriptum et voluntas de eo disputat quod est in lege, syllogismus de eo quod non est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 267:2)
at obscuritas fit verbis iam ab usu remotis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 51:1)
plus tamen est obscuritatis in contextu et continuatione sermonis et plures modi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 53:1)
quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 62:3)
sed ea minus praestat, quotiens nihil dicit, nisi quod necesse est (βραχυλογίαν vocant, reddetur inter schemata), est vero pulcherrima, cum plura paucis complectimur, quale Sallustii est, Mithridates corpore ingenti, perinde . hoc male imitantes sequitur obscuritas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 145:2)
quod si ad intellectum referas, minutio est, si ad obscuritatem, incrementum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 181:15)
quid sit igitur potius quam numerus, sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 314:2)
alioqui si inscite recipiatur, non minus adferat obscuritatis quam vitiosa distinctio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 186:4)
Ideo Heraclitus, cui cognomen fecit orationis obscuritas, " Unus," inquit, " dies par omni est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 7:1)
Aliquid tamen mihi illa obscuritas, quod cogitarem, dedit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 3:1)
interim, si hoc colligere vis virum bonum non debere ebrium fieri, cur syllogismis agis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION