라틴어 문장 검색

utebatur iis exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens veniret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facillimus ad concoquendum, vino et ad voluptatem et ne noceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:3)
Praeclara vero auspicia, si esurientibus pullis res geri poterit, saturis nihil geretur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 112:7)
' Praeclara vero auspicia, si esurientibus pullis res geri poterit, saturis nihil geretur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 112:7)
ego qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo ut ego misererer eius esurire, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur optavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 1 4:8)
nostri valde depugnare et facile algere et esurire consuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 17 2:15)
Cretum quidem leges, quas sive Minos sanxit de Iovis quidem sententia, ut poëtae ferunt, itemque Lycurgi laboribus erudiunt iuventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 34:1)
nec esuriens Ptolomaeus ederat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:5)
Socraten ferunt, cum usque ad vesperum contentius ambularet quaesitumque esset ex eo, quare id faceret, respondisse se, quo melius cenaret, obsonare ambulando famem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:7)
Remota etiam culcita videt Vlixem, cui vel esuriens Cyclops potuisset parcere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:10)
Hoc sterile ac male nobile lignum turba sepulta mero circum venit, omniaque orbis praemia corruptis miles vagus esurit armis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:15)
Petelini idem fecerunt in ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione captabant, nisi tantum ne esurirent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:12)
Vulpes ad cenam dicitur ciconiam Prior invitasse et illi in patina liquidam Posuisse sorbitionem, quam nullo modo Gustare esuriens potuerit ciconia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et ciconia.3)
Postquam esurire coepit societas fera, Discerpsit dominum et fecit partes facinoris.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Gallus lectica a felibus vectus: Nimiam securitatem saepe in periculum homines ducere.5)
quod mare, quod tellus, adpone quod educat aër, nil ibi, quod nobis esuriatur, erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 104)
Apud paganos, lucem esurientes, Solis dei, Solis invicti, cultus increbruit, qui oriens invocabatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION