라틴어 문장 검색

vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)
quam cum velut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset amoverique ab altaribus iuvenem iussisset, tu vero abi, inquit, in te magis quam in me hostilia ausus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 134:1)
id male commissum ignavia hostium in bonum vertit qui, priusquam ad coniectum teli veniretur, obstupefacti audacia Romanorum relictis castris, quae munitissimis tenuerant locis, in aversas valles desiluere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 337:1)
adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua voluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 672:2)
ad quem tumultum obstupefacti qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur locum dedere scalas admovendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 657:1)
quod postquam tribunis plebis, iam diu nullam novandi res causam invenientibus, Romam est allatum, in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc illud esse dictitantes quod aera militibus sint constituta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 11:1)
Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae repentinae tenuit, et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari quid accidisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 425:1)
quid ante signa feroces prosiluissent et alieno pugnarent loco?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 71:3)
quo enim -tempore, nisi metus maerorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem ut aliqua solacia invenire aegro animo possem, cogor vestram:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 553:1)
Hasdrubal clamore equitum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit tumultumque ante vallum et trepidationem suorum et procul signa legionum fulgentia plenosque hostium campos vidit, equitatum omnem extemplo in equites emittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 210:1)
obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 196:1)
obstupefactus tam violento imperio parumper cum haesitasset, faciam inquit quod censet senatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 126:1)
pignome, ut ego nunc te conspicio libens, ut prae laetitia lacrimae prosiliunt mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 215)
ego de eorum verbis famigeratorum insciens prosilui amicum castigatum innoxium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2228)
inde velut torto Furiarum erecta flagello prosilit, attonito qualis pede prosilit Ino
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION