라틴어 문장 검색

quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 7:2)
Sed quoniam aheni quoque exemplo usi sumus, venit nobis in memoriam Fidum Optatum, multi nominis Romae grammaticum, ostendisse mihi librum Aeneidos secundum mirandae vetustatis, emptum in Sigillariis viginti aureis, ipsius Vergili fuisse credebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, III 6:1)
Furiosus mutusve cuive quod membrum lacerum laesumque est aut obest quo ipse minus aptus sit, morbosi sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 16:2)
Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet - nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant - Vediovem appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 9:1)
Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod bene facere voluisse quis dicit neque fecit tamen, Rodiensibus oberit, quod non male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 39:2)
Ea verba locutus Optatos dedit amplexus placidumque petivit Coniugis infusus gremio per membra soporem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 3:2)
'Vir fortis praemio quod optaverit donetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 6:2)
Itaque in summa sibi pecunias, honorem, et decus, foederatos, et in fine pacem qualem optabat satis indulgenter promiserat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:13)
Britanni autem, qui pacem maxime optant, consiliis de pace minus auscultant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:11)
Optarem autem ut quae dicta sunt melius fuissent declarata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 24:5)
Quantum vero ad bellum Neapolitanum et incaeptum contra Turcas, rex expresse mihi mandavit ut dicerem se ex animo optare suo bono fratri regi Galliae ut fortuna eius spes et consilis honorifica exequatur, et quandocumque regi audire contigeret regem vestrum in Graeciam traiicere paratum esset, sicut hoc tempore placuit domino vestro dicere se pacem a rege emendicare, ita nunc regem nostrum a vestro partem belli emendicaturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 25:7)
Ex altera parte, affinem talem comparaverat, Ferdinandum scilicet Arragoniae, qualem optare poterat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:14)
Iste erro, cum Perkinus profugisset ad asylum, optavit potius habitum sacratum sumere quam loco sacrato se munire, atque vestitum eremitae induit, et illo habitu per regiones obambulabat donec detectus et deprehensus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:9)
Fatendum est tamen cogitationes suas tam fuisse numerosas et complicatas ut simul stare saepius non possent, sed quod in aliquibus prodesset ad alia obesset, neque fieri potuit ut adeo ultra mortale prudens esset aut felix ut rerum pondera iusta perpetuo exciperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 10:3)
Optaverim ut item ei contigisset in hoc famae suae monumento.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION