라틴어 문장 검색

at pater omnipotens ira tum percitus acri magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu deturbavit equis in terram, Solque cadenti obvius aeternam succepit lampada mundi disiectosque redegit equos iunxitque trementis, inde suum per iter recreavit cuncta gubernans, scilicet ut veteres Graium cecinere poëtae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:7)
Denique iam saltu pernici tollere corpus quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 21:10)
quod siquis vera vitam ratione gubernet, divitiae grandes homini sunt vivere parce aequo animo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:6)
denique sub pedibus tellus cum tota vacillat concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur, quid mirum si se temnunt mortalia saecla atque potestatis magnas mirasque relinquunt in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:11)
Hic est stomachus, qui paterfamilias dici meruit, quasi omne animal solus gubernans:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 17:2)
Sed sex illi ut directi ita et innoxii, septimus, id est qui gyros efficit, crebro conversu turbat et humoribus capitis involvit spiramentum quod animam cerebro quasi omnes sensus corporis gubernanti ministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 4:3)
Reliqua pars debiti mei de eo est, cur cerebrum, cum sensum non habeat, sensus gubernet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 15:2)
cuius spiramenti natura haec est ut sensus et ingerat et gubernet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 18:2)
Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas Et Massyla meum virga gubernet equum.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII5)
ivssa time veretur enim ne imperanti sibi fugam non obtemperet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6064)
fulmina torques vel intorques, vel gubernas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2084)
parere parabat non respondet quasi numen inferius, sed dictis obtemperat, ut paret Amor dictis carae genetricis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2381)
vertere sidera retro utrum ut videatur etiam in caelo potestatem habere, an etiam fata posse mutare, quae secundum mathematicos sideribus gubernantur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4894)
iamdudum non tantum heroicum est quod dat Aeneae gubernandi scientiam, sed etiam ad prooeconomiam pertinet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 271)
morantem inperitia gubernantis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1841)

SEARCH

MENU NAVIGATION