라틴어 문장 검색

id enim postulas et, si hic ordo [sibi] placere decreverit te ire in exilium, optemperaturum te esse dicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 20:3)
Chrysippus autem cum et necessitatem inprobaret et nihil vellet sine praepositis causis evenire, causarum genera distinguit, ut et necessitatem effugiat et retineat fatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:1)
In quo si mihi esset optemperatum, si non optimam, at aliquam rem publicam, quae nunc nulla est, haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:4)
Ita fit, ut ratio praesit, appetitus obtemperet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 130:3)
Sed quo modo in omni vita rectissime praecipitur, ut perturbationes fugiamus, id est motus animi nimios rationi non optemperantes, sic eius modi motibus sermo debet vacare, ne aut ira exsistat aut cupiditas aliqua aut pigritia aut ignavia aut tale aliquid appareat, maximeque curandum est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus, et vereri et diligere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:1)
Horum tamen trium praestantissimum est appetitum optemperare rationi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 181:4)
Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut faeneratorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:2)
Quid est igitur, quod me impediat ea, quae probabilia mihi videantur, sequi, quae contra, improbare atque affirmandi arrogantiam vitantem fugere temeritatem, quae a sapientia dissidet plurimum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:1)
ego ista studia non improbo, moderata modo sint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 156:5)
Valet igitur multum ad vincendum probari mores et instituta et facta et vitam eorum, qui agent causas, et eorum, pro quibus, et item improbari adversariorum, animosque eorum, apud quos agetur, conciliari quam maxime ad benevolentiam cum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet orator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:1)
non moveor, non obtempero, non satis facio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:4)
Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen nec eos iratos vereor, quoniam omnino irasci nesciunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 65:1)
Ita aut illa obnuntiatio nihil valuit aut, si, ut Appius iudicat, valuit, id valuit, ut peccatum haereat non in eo, qui monuerit, sed in eo, qui non obtemperarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 46:2)
Haec inprobantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 105:2)
Phryges autem et Pisidae et Cilices et Arabum natio avium significationibus plurimum obtemperant, quod idem factitatum in Umbria accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 133:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION