라틴어 문장 검색

Sic ouis a capra mendicat uelleris usum, Sic tumidus torrens a riuo postulat undam, Sic solet a Dauo Narcisus querere formam, Sic addit lucem candele flamma diei.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:3)
Ergo si nostris uult condescendere uotis, Omnia prouenient, ut lex deposcit et ordo Postulat, et certis claudentur singula metis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:12)
Ad uirge nutum pacem sibi postulat illa Verborumque uotis succurrens, nutibus illis Prodit in hec uerbique sonum sentencia dictat:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:15)
In studiis exemplat eam, factumque sororis Respiciens, eius facto sua facta sigillat, Et quam iamdudum fecit Natura sororem, Fit soror in facto, cumulans ius omne sororis, Namque docet racio, ius postulat, exigit ordo Vt fateatur opus id quod natura fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:3)
Quod petit amitens, perdens quod postulat, optans Quod sibi mentitur, falsum uenatur honorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:19)
Ciuibus hiis seruanda datur respublica celi, Inter quos hec lex sanctitur ut imperet unus, Hic operetur agens, reliquis obtemperet ille.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:20)
Hunc habitum, quamuis scripture pingat honestas, Nulla tamen uestem lasciuia deprimit, immo Talis erat qualem matrone postulat etas, Que senii metas attingit plena dierum, Canicie respersa caput seniique pruina.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:22)
Corporis effigiem sibi deputat, exigit a te Quod superest Natura bonum munusque quod ipse Solus habes, animamque petit que sola superni Postulat artificis sensum limamque requirit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:10)
sic me non exigit actus Nature, uirtutis opus, factura superni Artificis nostreque manus non postulat usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:11)
Brachia ad gratiam inspectoris prospicua, postulare videbantur amplexus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:20)
Alia, suae lucis privilegiata temperie, bonitatis gratia sororum trahebat collegia, in qua aries frontis honore superbiens, gregis postulabat dominium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:52)
Illic martes et sabelo, semi-plenam palliorum pulchritudinem eorum postulantem subsidia, [0438D] suarum nobilitate pellium, ad plenum deducebant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:170)
Quo violae speculum terrae cunabula lingens, Aeris afflatus postulat ore novo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:8)
angelus operans, homo obtemperans.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:46)
homo obtemperando se recreat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION