라틴어 문장 검색

sed excussa ballistis saxa stravere informe opus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장12)
sic ad legiones perventum, quae amissis signis intra vallum sternebantur, cum repente novo auxilio fortuna pugnae mutatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장9)
servus egregio mendacio se Pisonem esse respondit ac statim obtruncatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장4)
mox Ioannes, missis per speciem sacrificandi qui Eleazarum manumque eius obtruncarent, templo potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장13)
quo autem facilius undique urbs adiretur, desumpta sibi Flaminia uia Arimino tenus munienda reliquas triumphalibus uiris ex manubiali pecunia sternendas distribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 30장 1:4)
collegio quaestorum pro stratura uiarum gladiatorium munus iniunxit detractaque Ostiensi et Gallica prouincia curam aerari Saturni reddidit, quam medio tempore praetores aut, uti nunc, praetura functi sustinuerant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 2:1)
Contra Tyrii navigia procul a conspectu hostium litori adpellunt expositisque militibus eos, qui saxa gestabant, obtruncant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 29:1)
regia, quae ex fortissimis constabat, se in medium pugnae discrimen inmisit obtruncatisque, qui promptius resistebant, magnam partem hostium propulit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 1:1)
quippe in ipso gelu deficientia corpora sternebant, quae cum moveri desissent, vis frigoris ita adstringebat, ut rursus ad surgendum coniti non possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 15:3)
dolabris enim silvas sternere adgressi passim acervos struesque accenderunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 13:2)
Ergo elephanti vulneribus tandem fatigati suos impetu sternunt, et, qui rexerant eos, praecipitati in terram ab ipsis obterebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 33:1)
Vicos, per quos iter erat, floribus coronisque sterni iubet, liminibus aedium creterras vino repletas et alia eximiae magnitudinis vasa disponi, vehicula deinde constrata, ut plures capere milites possent, in tabernaculorum modum ornari, alia candidis velis, alia veste pretiosa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 32:1)
femineum genus, immanes quos sternere Bessi nec Geticae potuere manus aut aequoris irae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 246:1)
dum sternit aquas, proceresque ducemque aspicit et placidis compellat lasona dictis:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 621:1)
ludus et ille deo, pavidum praesepibus aufert cum pecus et profugi sternunt dumeta iuvenci.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION