라틴어 문장 검색

magis specie tamen et motu atque ipso amictu capiebat homines quam aut dicendi copia aut mediocritate prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:2)
cur coniveres autem altero oculo causa non esset, cum idem obtutus esset amborum et cum rerum natura, quam tu sapientem esse vis, duo lumina ab animo ad oculos perforata nos habere voluisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 9:2)
Nihil est facilius, quam amictum imitari alicuius aut statum aut motum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 91:1)
Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 17:1)
nec solum has artis, quibus liberales doctrinae atque ingenuae continerentur, geometriam, musicam, litterarum cognitionem et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur, sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, quibus indutus esset, [se] sua manu confecisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 127:2)
Nam et navigantibus moveri videntur ea, quae stant, et quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 178:3)
nam et navigantibus moveri videntur ea quae stant, et quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 178:3)
quam esse eiusdem status, amictus, anulus, imago ipsa declarat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 32:6)
Mihi amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentum fames, lacte caseo carne vescor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 90:4)
Nec longe a praecone Ascyltos stabat amictus discoloria veste atque in lance argentea indicium et fidem praeferebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:4)
Stat Clitumnus ipse amictus ornatusque praetexta;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 5:2)
sive erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 21:2)
croceo velatur amictu,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 36:5)
quae nimium gracilis, pleno velamina filo sumat, et ex umeris laxus amictus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 54:2)
Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas, nec sinis ingenium nobilitate premi, culte mihi - quid enim status hic a funere differt supremum vitae tempus adusque meae, rem facis, amictum non aversatus amicum, qua non est aevo rarior ulla tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 31)

SEARCH

MENU NAVIGATION