라틴어 문장 검색

cur die laeto non laureis postes obumbramus nec lucernis diem infringimus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 3:4)
Sed eiusmodi vel maxime dilectionis operatio notam nobis inurit penes quosdam, vide, inquiunt, ut invicem se diligant;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 7:1)
Inde, opinor, et a quibusdam philosophia quoque eiecta est, a Thebaeis dico, et a Spartiatis et Argivis, dum ad nostra conantur, et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis [scripturis]1 offenderunt digestis, ex proprio instituto curiositatis ad propria opera verterunt, neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intellegentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria videbantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 2:1)
C. Claudius, qui perosus decemvirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno iam natu, cum ad pericula eius deprecanda redisset cuius vitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque ne Claudiae genti inustam maculam vellent ut carcere et vinculis viderentur digni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 641:1)
vivet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens necessitas inusserit, nec eos ante multiplices poenas expetitas a vobis quiescere sinet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 41:1)
ipse trium prae se iuvenum validorum scutis oppositis - ingens enim iam vis omnis generis telorum e inuris volabat - ad urbem succedit, hortatur, imperat quae in rem sunt, quodque ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviae cuiusque adest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 631:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION