라틴어 문장 검색

validusque est leo pectore et priore corporis parte ac degenerat posterioribus membris, aeque solis vis prima parte diei ad meridiem increscit, vel prima parte anni a vere in aestatem, mox elanguescens deducitur vel ad occasum qui diei, vel ad hiemem quae anni pars videtur esse posterior:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 17:2)
θεοὶ δ’ ἅμα πάντες ἕποντο, sidera intelleguntur, quae cum eo ad occasus ortusque cotidiano impetu caeli feruntur eodemque aluntur humore.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 3:2)
Nam mitis in alto Iuppiter occasu premitur, Venerisque salubre Sidus hebet, motuque celer Cyllenius haeret, Et coelum Mars solus habet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:13)
Occasus mea iura timent, Tethynque fugacem Qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:37)
Purus in occasus, parvi sed gurgitis, Aeas Ionio fluit inde mari nec fortior undis Labitur avectae pater Isidis, et tuus, Oeneu, Paene gener crassis oblimat Echinadas undis Et Meleagream maculatus sanguine Nessi Euenos Calydona secat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:53)
Libycae quod fertile terrae est, Vergit in occasus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:6)
Isset in occasus, mundi devexa secutus, Ambissetque polos, Nilumque a fonte bibisset:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:18)
Venit ad occasus mundique extrema Sesostris, Et Pharios currus regum cervicibus egit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:45)
ursus in occasum flexu torquetur et ortus, Nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus arenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:54)
sequitur namque paulo post 'Aeneas per noctem plurima volvens'. et sciendum est Vergilium non semper dicere ortum vel occasum diei, sed aut intellectui relinquere, ut hoc loco, aut negotiis tempora significare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2232)
quod autem Mercurium facit a Iove defluentem ad occasum descendere, id est ad ima terrarum, ostendit amicitias quidem fore, sed minime diuturno tempore permanere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 22313)
vult ostendere igitur, flamini extra medium pomerium post solis occasum apicem ponere non licere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3053)
timentem enim, ne piaculum incurreret, si cum solis occasum nudo capite, id est sine apice inveniretur, ita loquentem fecit et vacet annales nostrorum audire laborum, ante diem clauso componet Vesper Olympo;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3059)
verebatur enim solis occasum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 30510)
et haec est vera Hesperia, ab Hespero dicta, id est stella occidentali.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5308)

SEARCH

MENU NAVIGATION