라틴어 문장 검색

Proprietas domus magnum habet pondus pro personarum dignitate et familiarum progressione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:3)
Agitur de praecipua oecologiae humanae quaestione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:4)
“Quam pulchrae sunt urbes quae insanam superant diffidentiam et diversos integrant et in eiusmodi integrationem novum conferunt progressionis elementum!
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:8)
155. Oecologia humana etiam altius quiddam implicat nempe necessarium vinculum vitae hominis cum lege morali in eius propria natura inscripta, necessarium quippe ad efficiendum ambitum digniorem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 201:1)
Ait Benedictus XVI adstare “oecologiam hominis” quia “etiam homini natura est quam observare debet quamque non potest libidinose adhibere”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 201:2)
Discere proprium corpus accipere, id curare atque eius praecipuas notiones observare res est essentialis pro vera oecologia humana.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 201:6)
156. Humana oecologia a notione boni communis separari non potest;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 203:1)
157. Bonum commune praesumit personam humanam ut talem observandam, cum iuribus fundamentalibus et quae abalienari non possunt, ordinatis ad eius integralem progressionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 204:1)
Dispositiones etiam postulat boni et securitatis socialis nec non progressionem diversorum coetuum mediorum, principium adhibendo subsidiarietatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 204:2)
Iam non possumus de tolerabili loqui progressione sine solidarietate inter generationes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:3)
Oecologia integra amplum habet eiusmodi prospectum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:10)
Praeterea, haec incapacitas serio animo cogitandi de futuris generationibus cum nostra coniungitur incapacitate amplificandi prospectum nostrarum sollicitudinum et cogitandi de illis qui a progressione excluduntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 210:4)
Rectus usus copiosae solis energiae requirit ut rationes et subsidia statuantur ita ut Nationes ad progressionem nitentes translatam technologiam, technicum iuvamen et rei nummariae copias adhibere possint, at semper certis consideratis condicionibus, quoniam “congruenter usque non ponderatur convenientia instrumentorum cum contextu ad quem referuntur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 223:4)
209. Conscientia quam grave culturae et oecologiae sit discrimen convertatur oportet in novos mores.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 268:1)
Pax interior personarum arte coniuncta est cum oecologiae cura et bono communi, quia cum authentice vivitur, ostenditur in aequo vitae genere, copulato cum capacitate admirandi quae ducit ad altiorem vitam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION