라틴어 문장 검색

nec excusatur offensa necessitudine officii aut fide advocationis aut fortuitae et subitae dictionis impetu:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 6:2)
magnaque et comitum aemulatio, quibus primus apud principem suum locus, et principum, cui plurimi et acerrimi comites.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 3:2)
hi lusus infantium, haec iuvenum aemulatio:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 3:2)
procul ab aemulatione adversus collegas, procul a contentione adversus procuratores, et vincere inglorium et atteri sordidum arbitrabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 5:2)
ita honoris aemulatio pro necessitate erat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 1:3)
igitur ut Batavi miscere ictus, ferire umbonibus, ora fodere, et stratis qui in aequo adstiterant, erigere in collis aciem coepere, ceterae cohortes aemulatione et impetu conisae proximos quosque caedere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 2:1)
salarium tamen proconsulare solitum offerri et quibusdam a se ipso concessum Agricolae non dedit, sive offensus non petitum, sive ex conscientia, ne quod vetuerat videretur emisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 3:2)
namque Otho pueritiam incuriose, adulescentiam petulanter egerat, gratus Neroni aemulatione luxus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장8)
omisisset offensas an distulisset brevitate imperii in incerto fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장4)
unde aemulatio et invidia et uno amne discretis conexum odium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장5)
sin rediret, offensam haud dubiam victoris, set incerta adhuc victoria et concedente in partis patre filium excusatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장7)
sin Vespasianus rem publicam susciperet, obliviscendum offensarum de bello agitantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장8)
quattuor Mucianus obtinebat in pace, sed aemulatio et proximi exercitus gloria depulerat segnitiam, quantumque illis roboris discrimina et labor, tantum his vigoris addiderat integra quies et inexperti belli labor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 4장7)
municipale vulgus, pronum ad suspiciones, fraude inlata ignis alimenta credidit a quibusdam ex vicinis coloniis invidia et aemulatione, quod nulla in Italia moles tam capax foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장4)
hinc aemulatio ducibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION