라틴어 문장 검색

illum equus quidem phaleris comptus, immo equi radiantibus gemmis onusti antecedebant vel etiam subsequebantur, cum tamen magis hoc ibi decorum conspiciebatur,4 quod cursoribus 5 suis sive pedisequis pedes et ipse medius incessit, flammeus cocco rutilus auro lacteus serico, tum cultui tanto coma rubore 6 cute concolor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 1:2)
exhibita poscenti est, pariter et linteum villis onustum, quod pridiana squama politum casu sub ipsis aediculae valvis bipatentibus de ianitoris erecto trochleatim fune nutabat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 8:2)
quod triumphali sufficit gaudio, spoliis onustum caritatis et spiritalis compotem praedae me domum rettuli.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 8:5)
scripseram librum, sicut pronuntiatis, plenum onustumque vario causarum temporum personarumque congestu:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 3:1)
Geruli caput plicantes anaglyptico metallo epulas superbiores umeris ferant onustis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:18)
"tristem nosco Lycum dextramque in terga reflexum Aeoliden, umero iactantem funus onusto."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권246)
Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 6:1)
Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, captiuus et liber;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 11:5)
liber ex iustitia, quam diligit, captiuus ex delectatione, quam portat inuitus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 11:6)
hinc robore corporibus animisque sumpto iam non feras tantum subsistere, sed in latrones praeda onustos impetus facere pastoribusque rapta dividere et cum his crescente in dies grege iuvenum seria ac iocos celebrare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 56:1)
de captivis, ut quisque liber aut servus esset, suae fortunae a quoque supplicium est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 205:3)
ducti ante currum hostium duces, militaria signa praelata, secutus exercitus praeda onustus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 315:2)
castra hostium capta direptaque, quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum, quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 335:1)
castellum inde quod caput eius regionis erat viculosque circumiectos capit et captivo cibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 345:1)
in captivos ex tradito praesidio, ut fama clementiae in principio rerum colligeretur, nihil saevitum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 510:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION