라틴어 문장 검색

non illas gravibus 'gravibus' aut epitheton est plaustrorum, aut 'gravibus' onustis dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1401)
"Isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem substantiae suae onusti et inmersi vitiis perdiderunt, ad solacium calamitatis suae non desinunt perditi iam perdere et depravati errorem pravitatis infundere et alienati a deo inductis pravis religionibus a deo segregare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:19)
si exempli gratia vir bonus Alexandrea Rhodum magnum frumenti nurerum advexerit in Rhodiorum inopia et fame summaque annonae caritate, si idem sciat complures mercatores Alexandrea solvisse navesque in cursu frumento onustas petentes Rhodum viderit, dicturusne sit id Rhodiis an silentio suum quam plurimo venditurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 62:3)
at vero ea, quae latet in animis hominum quaeque pars animi mens vocatur, non unam aut facilem ad subigendum frenat et domat, si quando id efficit, quod perraro potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 109:10)
Nunc onusti cibo et vino perturbata et confusa cernimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 89:6)
nunc onusti cibo et vino perturbata et confusa cernimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 89:6)
in quae omnibus invitis trudit noster Magnus Auli filium atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat sed quibus Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus onustus auro posset ascendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 25:2)
P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor pudicitia maneret in civitate,' esset vero timendum quonam modo id ferret civitas!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 2:3)
cur subdita nulli Hactenus Astronomo numerorum fraena recuset:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:9)
Onustus qui sacrilegio cum discederet, Repente vocem sancta misit Religio:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.2)
Exigua cum frenaret materia impetum, Usus poeta moris est licentia Atque interposuit gemina Ledae sidera, Auctoritatem similis referens gloriae.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.4)
Quam devorare patula cum vellet gula, Arripuit illa prope iacentem surculum, Et pertinaci morsu transversum tenens, Avidum sollerti rictum frenavit mora.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Serpens et lacerta: Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse, hoc est, ubi deficiunt vires, astu utendum.2)
Habebis hanc interim epistulam ut πρόδρομον, exspectabis orationem plenam onustamque.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 23:1)
vectam frenatis per inane draconibus Aegeus credulus iumenta Phasida fovit ope:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권21)
quo simul ac venit, frenatos curribus angues iungit et aequoreas sicca pererrat aquas, effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdis, et vos, Nisaei, naufraga monstra, canes, Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권343)

SEARCH

MENU NAVIGATION