라틴어 문장 검색

nam tua cum Geticas stravisset dextra catervas, ulta ducis socii letum, parsque una maneret debilior facilisque capi, tunc impius ille proditor imperii coniuratusque Getarum distulit instantes eluso principe pugnas Hunorum laturus opem, quos adfore bello norat et invisis mox se coniungere castris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:165)
praecipiti stravissent omnia cursu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:101)
penetralibus ignem sacratum rapuere adytis rituque iuvencos Chaldaeo stravere magi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:36)
sternitur ignavus Nasamon, nec spicula supplex iam torquet Garamas;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:183)
ratibus pars ibat onustis per freta vel fluvios:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:164)
Tum deinde cum exaruit, simili modo pavimenta testacea, quae pro aqua receperint amurcam mixtam calci et harenae, super-sternuntur et magna vi paviculis inculcantur atque expoliuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 13:1)
In hanc mensuram scrobibus depressis viviradices ita deponuntur ut a media scrobe singulae in diversum sternantur, et contrariis frontibus fossarum ad calamos erigantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 2:2)
Et idcirco veteres vineas mergis propagare potius quam totas sternere idem ipse Atticus praecipit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 2:1)
Omni autem imbecillo pecori alte sub-sternendum est, quo mollius cubet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 1:1)
Blaesus paucos, maxime praeda onustos, ad terrorem ceterorum adfici verberibus, claudi carcere iubet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 21장2)
circum silvae paulatim adclives, quas tum Arminius inplevit, compendiis viarum et cito agmine onustum sarcinis armisque militem cum antevenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장12)
sternuntur fluctibus, hauriuntur gurgitibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장6)
multae pontibus stratae, super quas tormenta veherentur, simul aptae ferendis equis aut commeatui;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장6)
quorum pars onusta vulneribus terga, pars fluctibus et procellis fractos artus infensis rursum hostibus, adversis dis obiciant, nulla boni spe.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장3)
augebat intuentium visus eximia ipsius species currusque quinque liberis onustus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 41장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION