라틴어 문장 검색

Multae personae experiuntur altam inaequalitatem quae eas permovet ad res agendas maxima cum celeritate ut se operari sentiant, in constanti festinatione quae deinde eas ducit ad perturbanda omnia circumstantia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:5)
Christiani « unum » sunt (cfr Gal 3,28), minime propriam cuiusque naturam amittentes, et aliis inserviens penitus semet ipsum quisque lucratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:8)
Epistula ad Hebraeos huiusmodi exemplum praebet cum, inter fidei viros, memorat Samuel et David, quibus fides permisit « operari iustitiam » (Heb 11,33).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:11)
his nos lucramur quaestibus, hac arte tantum vivimus, haec inchoamus munera, cum sol resurgens emicat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus16)
"lucrandi ingluvie pereunte licet requiescere sanctis."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1169)
non incisa notis marmora publicis, per quae spiritus et vita redit bonis post mortem ducibus, non "celeres fugae reiectaeque retrorsum Hannibalis minae" non "incendia Karthaginis inpiae" , eius, "qui domita nomen ab Africa lucratus rediit" , clarius indicant laudes quam "Calabrae Pierides" neque, si chartae sileant quod bene feceris, mercedem tuleris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 84)
non ego inornata et dominantia nomina solum verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo nec sic enitar tragico differre colori, ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax Pythias, emuncto lucrata Simone talentum, an custos famulusque Dei Silenus alumni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:4)
"quonam usque moram lucrabere fati, o multum meritos puer orbature parentes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권335)
nescius heu rapitur fatis, hilarisque sub umbras vita fugit mortisque ferae lucrata dolores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권133)
"lucrare furorem;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권155)
His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:8)
victus tandem, quando quidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 653:1)
Onerum vero maxima pondera, cum feruntur a phalangariis hexaphoris et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra phalangarum, uti diviso oneris solido pondere certa quadam divisionis ratione aequas partes collis singuli ferant operarii.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장19)
Et quia olim studium ad lucrandam pecuniam institueram, nunc ad lucrandas animas hoc convertam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION