라틴어 문장 검색

auxerunt autem haec eadem poetae pictores opifices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:4)
namque alii naturam esse censent vim quandam sine ratione cientem motus in corporibus necessarios, alii autem vim participem rationis atque ordinis tamquam via progredientem declarantemque quid cuiusque rei causa efficiat quid sequatur, cuius sollertiam nulla ars nulla manus nemo opifex consequi possit imitando;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 81:3)
Quis vero opifex praeter naturam, qua nihil potest esse callidius, tantam sollertiam persequi potuisset in sensibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:1)
ex quo intellegitur ad inventa animo percepta sensibus adhibitis opificum manibus omnia nos consecutos, ut tecti ut vestiti ut salvi esse possemus, urbes muros domicilia delubra haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:5)
Opificesque omnes in sordida arte versantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:8)
Quicquid erit igitur quacumque ex arte, quocumque de genere, orator id, si tamquam clientis causam didicerit, dicet melius et ornatius quam ipse ille eius rei inventor atque artifex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 51:2)
quamquam moderabor ipse, ne ut quidam magister atque artifex, sed quasi unus ex togatorum numero atque ex forensi usu homo mediocris neque omnino rudis videar non ipse a me aliquid promisisse, sed fortuito in sermonem vestrum incidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 111:2)
aliud est enim esse artificem cuiusdam generis atque artis, aliud in communi vita et vulgari hominum consuetudine nec hebetem nec rudem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 248:2)
' 'Perge vero,' inquit Crassus 'libenter enim te cognitum iam artificem aliquandoque evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nudatumque perspicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 350:3)
is enim est dicendi opifex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 25 2:7)
quo enim spectat illud cum artificia tolli quereris a nobis nisi ut opifices concitentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 194:2)
ne quid mihi eiusdem modi accideret, cum contra talem artificem dicturus essem, me vereri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 2:6)
nec solum ab optimis studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices quidem se ab artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem Rhodi vidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem imitari, nec simulacro Iovis Olympii aut doryphori statua deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut quo progredi possent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장1)
Quod si indocta consuetudo tam est artifex suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari putamus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 3:6)
opifices post mortem nobilitari volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 33:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION