라틴어 문장 검색

aditus autem atque itinera duo, quae extra murum ad portum ferebant, maximis defixis trabibus atque eis praeacutis praesepit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:4)
qui ad Auximum, ut supra demonstravimus, amissis cohortibus protinus ex fuga in Africam pervenerat atque eam sua sponte vacuam occupaverat delectuque habito duas legiones effecerat, hominum et locorum notitia et usu eius provinciae nactus aditus ad ea conanda, quod paucis ante annis ex praetura eam provinciam obtinuerat.
(카이사르, 내란기, 1권 31:3)
turres vineasque ad oppugnationem urbis agere, naves longas Arelate numero XII facere instituit.
(카이사르, 내란기, 1권 36:8)
Trebonium legatum ad oppugnationem Massiliae relinquit.
(카이사르, 내란기, 1권 36:11)
Hi suos notos hospitesque quaerebant, per quem quisque eorum aditum commendationis haberet ad Caesarem.
(카이사르, 내란기, 1권 74:10)
Trebonius legatus, qui ad oppugnationem Massiliae relictus erat, duabus ex partibus aggerem, vineas turresque ad oppidum agere instituit.
(카이사르, 내란기, 2권 1:2)
Una erat proxima portui navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium Rhodani.
(카이사르, 내란기, 2권 1:3)
reliqua quarta est, quae aditum habeat ab terra.
(카이사르, 내란기, 2권 1:5)
Huius quoque spatii pars ea, quae ad arcem pertinet, loci natura et valle altissima munita longam et difficilem habet oppugnationem.
(카이사르, 내란기, 2권 1:6)
Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt;
(카이사르, 내란기, 2권 13:1)
Quod ubi hostes viderunt, ea, quae vix longinquo spatio refici non posse sperassent, paucorum dierum opera et labore ita refecta, ut nullus perfidiae neque eruptioni locus esset nec quicquam omnino relinqueretur, qua aut telis militibus aut igni operibus noceri posset, eodemque exemplo sentiunt totam urbem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque circumiri posse, sic ut ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset, cum paene inaedificata muris ab exercitu nostro moenia viderentur ac telum manu coniceretur, suorumque tormentorum usum, quibus ipsi magna speravissent, spatio propinquitatis interire parique condicione ex muro ac turribus bellandi data se virtute nostris adaequare non posse intellegunt, ad easdem deditionis condiciones recurrunt.
(카이사르, 내란기, 2권 16:1)
Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro oppidoque coniuncta ad portam, quae appellatur Belica, admodum munita natura loci, una ex parte ipso oppido Utica, altera [a] theatro, quod est ante oppidum, substructionibus eius operis maximis, aditu ad castra difficili et angusto.
(카이사르, 내란기, 2권 25:1)
Aut vero quid proficimus, si accepto magno detrimento ab oppugnatione castrorum discedimus?
(카이사르, 내란기, 2권 31:4)
Quorum cognita sententia Octavius quinis castris oppidum circumdedit atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit.
(카이사르, 내란기, 3권 9:7)
Et longo interposito spatio cum diuturnitas oppugnationis neglegentiores Octavianos effecisset, nacti occasionem meridiani temporis discessu eorum pueris mulieribusque in muro dispositis, ne quid cotidianae consuetudinis desideraretur, ipsi manu facta cum eis, quos nuper liberaverant, in proxima Octavii castra irruperunt.
(카이사르, 내란기, 3권 9:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION