라틴어 문장 검색

Abbas autem in hac obstinatione recedens, post paucos dies defunctus est. Cui cum alius successisset, conveni eum cum episcopo Meldensi, ut mihi hoc quod a predecessore eius petieram indulgeret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 4:1)
Augustinus in Epistola ad Optatum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:43)
Amor vero est bona erga alterum ipsum voluntas, qua videlicet optamus, ut eo modo se habeat, quo se habere bonum ei credimus esse, et hoc ejus potius quam nostri causa desideramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:9)
Saepe namque contingit, ut aliquem odientes, et ab eo quoquo modo nos deliberare volentes, optemus eum ad coelestia jam transferri, et superna illa gloria frui:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:10)
Cui fortassis in hoc ipso melius quam nobismet ipsis optamus, magis adhuc praesentis vitae miseriam, quam futurae gloriam nobis cupientes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:13)
Petite orando, quaerite disputando, pulsate rogando.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:7)
Amor vero est bona erga alterum ipsum voluntas, qua videlicet optamus, ut eo modo se habeat, quo se habere bonum ei credimus esse, et hoc ejus potius quam nostri causa desideramus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:23)
Saepe namque contingit, ut aliquem odientes, et ab eo quoquo modo nos deliberare volentes, optemus eum ad coelestia jam transferri, et superna illa gloria frui:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:24)
Cui fortassis in hoc ipso melius quam nobismet ipsis optamus, magis adhuc praesentis vitae miseriam, quam futurae gloriam nobis cupientes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 4:27)
Quae paludes praebent pluribus monachorum gregibus optatos solitariae conversationis sinus, quibus inclusi non indigeant solitudine heremi;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:6)
"Terra marique metuendus dominus noster Hinguar, rex invictissimus, diversas terras subiciendo sibi armis, ad huius provinciae optatum litus cum multis navibus hiematurus appulit;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:3)
"Quos -inquit- optas esse superstites patriae cum iam hostilis gladius vix aliquem reliquerit in plena urbe?
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:7)
Siquidem, ut noverunt qui frequentius ratiocinando forensibus causis intersunt, ex repugnantibus facta conplexionis consequentia, certum est quia, si libertas petitur, procul dubio dominus suo contemptu laeditur.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:14)
XII. Huic autem spectaculo tam horribili quidam nostrae religionis delitescendo interfuit, quem subtractum, ut credimus, paganorum gladiis divina providentia ad manifestandum huius rei indaginem reservavit, licet omnino ignoraverit quid de capite factum esset, nisi quod cum eo carnifices Danos interiorem silvam petere conspexisset.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:1)
Nam antequam amor sit ex utraque parte libratus, nulla est angustia maior, quia semper timet amans ne amor optatum capere non possit effectum, nec in vanum suos labores emittat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION