라틴어 문장 검색

inter machinas et organa id videtur esse discrimen, quod machinae pluribus operis vel vi maiore coguntur effectus habere, uti ballistae torculariorumque prela;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장14)
organa autem unius operae prudenti tactu perficiunt quod est propositum, uti scorpionis seu anisocyclorum versationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장15)
ergo et organa et machinarum ratio ad usum sunt necessaria, sine quibus nulla res potest esse non inpedita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장16)
itaque comparaverunt, ut essent expeditiora, alia machinis et earum versationibus, nonnulla organis, et ita quae animadverterunt ad usum utilia esse studiis, artibus, institutis, gradatim augenda doctrinis curaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장20)
Nunc de organis, quae ad hauriendam aquam inventa sunt, quemadmodum variis generibus comparentur, exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장1)
Quae de materia fiunt organa ad hauriendam aquam, quibus rationibus perficiantur quibusque rebus motus recipientia praestent versationibus infinitas utilitates, ut essent notiora, quam apertissime potui, perscripta sunt in illo tempore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장22)
supra tabulam foramina quae ex canalibus habent egressum spiritus, sunt anuli adglutinati, quibus lingulae omnium includuntur organorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장15)
sed tamen nulla ballista perficitur nisi ad propositam magnitudinem ponderis saxi, quod id organum mittere debet.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장4)
Quae si criminalia fuerint, consueuerunt consiliarii in camera (quae vocatur) stellata, sin civiles, in camera vel aula (quam vocant) alba convenire.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:4)
Omnes proportiones eorum organorum ratiocinandorum ex proposita sagittae longitudine, quam id organum mittere debet, eiusque nonae partis fit foraminis in capitulis magnitudo, per quae tenduntur nervi torti, qui bracchia continere debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장2)
Atque, quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni velim, eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam, et subter eam cameram autem alteram similis longitudinis et latitudinis, quae apparatum et instuctionem ad festa, ludos, et eiusmodi magnificentias, actores etiam dum se ornent et parent commode recipiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION