라틴어 문장 검색

et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt populi, multi etiam ulterioris provinciae convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 725:1)
admonerent non Campanos neque Tarentinos esse eos sed Romanos, inde oriundos, inde in colonias atque in agrum bello captum stirpis augendae causa missos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 144:2)
ibi curatione Heraeorum Nemeorumque suffragiis populi ad eum delata, quia se Macedonum reges ex ea civitate oriundos referunt, Heraeis peractis ab ipso ludicro extemplo Aegium profectus est ad indictum multo ante sociorum concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 457:1)
octo ibi milia militum erant, praesidium gentibus quae cis Hiberum incolunt inpositum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 357:2)
qui ubi in castra Romana et in praetorium pervenerunt, more adulantium - accepto, credo, ritu ex ea regione ex qua oriundi erant - procubuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 212:1)
ex Perrhaebia oriundi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 176:2)
iam Argivi, praeterquam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, privatis etiam hospitiis familiarique amicitia plerique illigati Philippo erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 295:1)
et iam omnia cis Padum praeter Gallorum Boios, Ilvates Ligurum sub dicione erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 380:2)
unum Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses, oriundi, alterum Hispani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 113:2)
confestim inde castra movit, et quacumque incedebat agmen legati dedentium civitates suas occurrebant, et cum Tarraconem venit, iam omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, captivique et Romani et socium ac Latini nominis, variis casibus in Hispania oppressi, donum consuli a barbaris reducebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 190:1)
consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque civitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Hiberum Hispanis adimit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 200:1)
Amynander uxorem Apamam, filiam Alexandri cuiusdam Megalopolitani, habebat, qui se oriundum a magno Alexandro ferens filiis duobus Philippum atque Alexandrum et filiae Apamam nomina imposuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 554:1)
id aliter fieri non posse, quam ut cis Taurum montem possessione Asiae Antiochus cedat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 402:2)
inde Ilium processit, castrisque in campo qui est subiectus moenibus positis in urbem arcemque cum escendisset, sacrificavit Minervae praesidi arcis et Iliensibus in omni rerum verborumque honore ab se oriundos Romanos praeferentibus et Romanis laetis origine sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 415:1)
Asia omni, quae cis Taurum montem est, decedite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 520:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION