라틴어 문장 검색

quidam autem dicunt Heronem Agrigentinum, vel ut alii ferunt Dionysium, tyrannum Siciliae, equos ad agonem Elidis Olympicum duxisse, et omnes vicisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7044)
phaleris equorum ornamentis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3101)
sed Androgeus cum esset athleta fortissimus et superaret in agonibus cunctos apud Athenas, Atheniensibus et vicinis Megarensibus coniuratis occisus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 147)
hinc est illud proverbium herbam do, id est cedo victoriam, quod Varro in aetiis ponit, cum in agonibus herbam in modum palmae dat aliquis ei, cum quo contendere non conatur, et fatetur esse meliorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1284)
mandatque insignia aut mittit insignia, id est omnia ornamenta regalia, aut re vera 'mandat insignia', id est magna, ut castris succedam, capessam regna Tyrrhena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5061)
evryalus phaleras rhamnetis et avrea bullis cingvla tibvrti phalerae ornamenta equorum sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3571)
alii 'equos et tela, quibus spoliaverat hostem' ad Pallantem volunt tantum pertinere, quia in antiquis disciplinis relatum est, quae quisque virtute ornamenta consecutus esset, ut ea mortuum eum condecorarent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 805)
decus dedit ad ornamentum, ut quas ipsa decus sibi dia Camilla delegit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 834)
sane in eo agone speciatim apio coronantur poetae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 685)
ex aliis agonibus ad me certatorum multitudo conveniet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 193)
per Alpheum autem Iovis Olympici agonem significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 194)
lucosque molorchi id est silvam Nemeam, in qua cele- bratur agon in honorem Archemori.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 196)
nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:6)
ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad inlustrandam nobilitatem suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 1:2)
verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis et conformationibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION