라틴어 문장 검색

in qua deorum dearumque habitu discubuisse conuiuas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum nomina amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore notissimi uersus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 1:2)
et neptis quidem suae Iuliae, profuse ab ea extructa, etiam diruit ad solum, sua uero quamuis modica non tam statuarum tabularumque pictarum ornatu quam xystis et nemoribus excoluit rebusque uetustate ac raritate notabilibus, qualia sunt Capreis immanium beluarum ferarumque membra praegrandia, quae dicuntur gigantum ossa, et arma heroum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 3:2)
triumphalem quidem ornatum etiam ante expeditionem assidue gestauit, interdum et Magni Alexandri thoracem repetitum e conditorio eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 52장 1:6)
Neroni Galba successit nullo gradu contingens Caesarum domum, sed haud dubie nobilissimus magnaque et uetere prosapia, ut qui statuarum titulis pronepotem se Quinti Catuli Capitolini semper ascripserit, imperator uero etiam stemma in atrio proposuerit, quo paternam originem ad Iouem, maternam ad Pasiphaam Minonis uxorem referret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 2장 1:1)
libertus Icelus, paulo ante anulis aureis et Marciani cognomine ornatus ac iam summae equestris gradus candidatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 2:4)
Tum regiae pelices trecentae et sexaginta vehebantur, et ipsae regali cultu ornatuque.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 27:1)
magnoque denuo experimento conprobatum est neminem magis patere fortunae, quam qui plurimis eius beneficiis ornatus iugum eius tota cervice receperit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:21)
Ac nisi Perdiccas venanti sibi Hephaestionem adparuisse ementitus per deos omnes ipsumque Hephaestionem deierasset, ex ipso se cognovisse, Agathoclem non ut mortuum et vanae divinitatis titulis frustra ornatum flevisse, verum propter memoriam pristinae sodalitatis lacrimas non tenuisse, vir fortis et de rege bene meritus pietatis in amicum graves poenas innoxius pependisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:71)
da, precor, artificis blanda adspiramina formae ornatusque tuos terra caeloque potentes.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 486:1)
sed nec bovem epiphiatum nec balteatum suem dicemus ornatum, immo potius deturpatum ridemus illum:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 10:2)
Apud quoscunque autem labores nostri benevolentiam atque favorem sibimetipsis concilient, meminerint illi quam sit inter difficillima res novas ornatu antiquo vestire, et, si in aliqua parte titubantes inveniamur, aequo illi acceperint animo atque errori veniam concesserint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.4)
Washingtonii ortus atque prosapia.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.1)
" Iisdem literis, belli apparatus, castrensis ornatus, multorumque quorum indigebat exercitus, inopiam conquestus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.38)
De prosapia, genere, et adolescentia Washingtonii, satis hujusce operis parte priore dictum arbitror.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.3)
De Washingtonii prosapia, genere, et studiis juvenilibus, satis hujusce operis initio dictum puto.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.198)

SEARCH

MENU NAVIGATION