라틴어 문장 검색

nam neque caesariem crinali stringere cultu colla nec ornatu patitur mollire retorto;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:36)
portatur iuvenum cervicibus aurea sedes ornatuque novo gravior deus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:348)
hic ultrix acies ornatu lucida Martis explicuit cuneos.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:205)
sed et anni toto tempore situs atque umor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus corrumpit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 6:3)
tum etiam pecus et familiam recenseat fundique instrumentum et supellectilem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 20:3)
urbem ipsam magnifico ornatu;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장12)
excessit Fronto ac postulavit modum argento, supellectili, familiae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 33장3)
fuit inter inritamenta invidiae domus foro imminens festa ornatu conviviumque et epulae et celebritate loci nihil occultum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 9장4)
nec Augustus arcuerat Taurum, Philippum, Balbum hostilis exuvias aut exundantis opes ornatum ad urbis et posterum gloriam conferre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장3)
forte illis diebus Caesar inspecto ornatu quo principum coniuges ac parentes effulserant, deligit vestem et gemmas misitque donum matri nulla parsimonia, cum praecipua et cupita aliis prior deferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장5)
enimvero cantus Apollini sacros, talique ornatu adstare non modo Graecis in urbibus sed Romana apud templa numen praecipuum et praescium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장3)
quin, si qua in parte lubricum adulescentiae nostrae declinat, revocas ornatumque robur subsidio impensius regis?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장2)
quin et verba Flavi vulgabantur, non referre dedecori si citharoedus demoveretur et tragoedus succederet, quia ut Nero cithara, ita Piso tragico ornatu canebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 65장2)
non ea solum instrui supellectile quae necessariis usibus sufficiat, sed sit in apparatu eius et aurum et gemmae, ut sumere in manus et aspicere saepius libeat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 4:2)
praesidet sacerdos muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem Pollucemque memorant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION