라틴어 문장 검색

Quam uero late patet uester hic error, qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:13)
Neque enim leuia aut ludicra praemia petunt quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam uerticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus quod solum dies noctesque moliuntur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:20)
Caesar trinis castris potitus occisisque hostium X milibus fugatisque compluribus se recepit L militibus amissis, paucis sauciis in castra, ac statim ex itinere ante oppidum Thapsum constitit elephantosque LXIIII ornatos armatosque cum turribus ornamentisque capit, captos ante oppidum instructos constituit.
(카이사르, 아프리카 전기 86:1)
Hoc accedebat ut locus illa planitie aequitate ornaretur, et diei solisque serenitate ut mirificum, ut optandum tempus prope ab diis inmortalibus illud tributum esset ad proelium committendum.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:7)
At fortuna, quae plerumque eos quos plurimis beneficiis ornavit ad duriorem casum reservat, superiorum temporum dissimilis Euphranorem prosequebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:6)
Complentur equitum III milia maximisque ornantur impensis:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:5)
ornatur Fortuna viro.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:210)
felices aliae, quas debellata maritis oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:123)
scilicet egregiis ornabere victor opimis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum46)
gemmis et divite cultu luxurians sertis apicem regalibus ornat;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix38)
non ille repexam caesariem regum, non candida virginis ornat colla nec insigni splendet per cingula morsu;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete3)
vile putas donum, solitam consurgere gemmis et Rubro radiare mari si floribus ornes reginae regina comam?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae2)
Tunc opibus totoque Heliconis sedula regno ornabat propriam Calliopea nurum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam6)
augescit brevitas doni pietate Serenae, quae volucres etiam fratribus ornat equos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De zona equi regii missa Honorio Augusto a Serena.3)
exclamant placidae Cynthi de vertice Nymphae, Nymphae, quae rudibus Phoebum docuere sagittis errantes agitare feras primumque gementi Latonae struxere torum, cum lumina caeli parturiens geminis ornaret fetibus orbem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia72)

SEARCH

MENU NAVIGATION