라틴어 문장 검색

Et requiem tibi dabit Dominus Deus semper, et in splendoribus animam tuamsalvabit, et ossa tua liberabit, et eris quasi ortus irrigius, et sicut fons vivus, cuius non deficiunt aque."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 19:3)
Domine rex, cur hunc tam vili ortum prosapia adeomagnificas?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 52:5)
Contigit ut quidam versificator nobili ortus prosapia, parum autem disciplinatusregi cuidam versus suos offerret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 53:1)
Post brevem a libro superiori ad huncce transitionem agitur de ortu Cain et Abel;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 1:1)
Unde et evidenti naturae novitate ortum Jesum Christum ex virgine ut probaret propheta, ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:5)
Habes et alibi, ut solis ortum oratione praevenias:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:5)
Occurre, inquit, ad solis ortum (Sap.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:6)
Potuit parricida esse, qui de parricidis se ortum probare desiderat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:16)
Inter quos Paulus eminebat notarius, ortus in Hispania coluber quidam sub vultu latens, odorandi vias periculorum occultas perquam sagax.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:1)
aut quod est studiorum omnium maximum ab ortu lucis ad vesperam sole fatiscunt vel pluviis, per minutias aurigarum equorumque praecipua vel delicta scrutantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 25:3)
Superatis Tauri montis verticibus, qui ad solis ortum sublimius attolluntur, Cilicia spatiis late distentis, dives bonis omnibus terra, eiusque lateri dextro annexa Isauria, pari sorte uberi, palmite viret et frugibus multis, quam mediam navigabile flumen Calycadnus interscindit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 1:1)
Et navigari ab ortu poterat primigenio copiis exuberans propriis, ni ruenti curreret similis potius quam fluenti lenius amni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 2:2)
Firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios, obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensus solis ortu iam rutilo, subitus armatorum globus erupit, atque ut solet in dubiis rebus, audentior caesis custodibus, regia penetrata, Silvanum extractum aedicula, quo exanimatus confugerat, ad conventiculum ritus Christiani tendentem, densis gladiorum ictibus trucidarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 31:1)
unde ad solis ortus attollitur, aggeribus cedit Alpium Cottiarum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 2:4)
Hic mixti cum Persis, eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum, ad usque ortum alterius solis immobiles stetimus, ita conferti, ut caesorum cadavera multitudine fulta, reperire ruendi spatium nusquam possent, utque miles ante me quidam, discriminate capite, quod in aequas partes ictus gladii fiderat validissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION