라틴어 문장 검색

ergo desidiae remove, doctissima, causas, inque bonas artes et tua sacra redi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 717)
Satis est recordari pyrobolos atomicos vicesimo ipso saeculo deiectos tamquam magnam technologiae ostentationem a Nazistis ceterisque tyrannicis regiminibus effectam ad innumeros homines necandos, nec obliviscendum est hodie ad bellum praesto esse instrumenta magis magisque mortifera.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 140:4)
"nimirum vacuae credentur frivola famae, quae miseros optare iubet quandoque futuri spem fortasse boni, lenta ut solacia mollem desidiam pigro rerum meditamine palpent."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 159)
Vobis picta croco et fulgenti murice vestis, desidiae cordi, iuvat indulgere choreis, et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:11)
hic melior, insignis et ore et rutilis clarus squamis, ille horridus alter desidia latamque trahens inglorius alvum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:5)
vitanda est inproba Siren desidia, aut quidquid vita meliore parasti ponendum aequo animo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.13)
nam ceteri fere, qui artem orandi litteris tradiderunt, ita sunt exorsi, quasi perfectis omni alio genere doctrinae summam in eloquentia manum imponerent, sive contemnentes tanquam parva, quae prius discimus, studia, sive non ad suum pertinere officium opinati, quando divisae professionum vices essent, seu, quod proximum vero, nullam ingenii sperantes gratiam circa res etiamsi necessarias procul tamen ab ostentatione positas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 5:1)
proderit alicuius obiurgata desidia, proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio, turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 88:3)
hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam nunquam verebor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 106:2)
necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes et quae vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 123:3)
nam si foro non praeparat, aut scenicae ostentationi aut furiosae vociferationi simillimum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 156:1)
si vero in ostentationem comparetur declamatio, sane paulum aliquid inclinare ad voluptatem audientium debemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 158:1)
sed mihi ἐπιδεικτικόν non tam demonstrationis vim habere quam ostentationis videtur et multum ab illo ἐγκωμιαστικῶͺ differre;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 60:1)
ut causarum quidem genera tria sint, sed ea tum in negotiis tum in ostentatione posita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 61:3)
quod genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est πραγματικῆͺ removisse totamque ad solos auditores relegasse, et id eius nominis, quod ab ostentatione ducitur, proprium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 189:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION