라틴어 문장 검색

et si vellet imperium promptos ostentavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장5)
prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장3)
non crediderim ad ostentandam saevitiam movendasque populi offensiones concessam filio materiem, quamquam id quoque dictum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장11)
postremum auxiliorum agmen Batavique in parte ea, dum insultant aquis artemque nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장5)
Firmius Catus senator, ex intima Libonis amicitia, iuvenem inprovi- dum et facilem inanibus ad Chaldaeorum promissa, magorum sacra, somniorum etiam interpretes impulit, dum proavum Pompeium, amitam Scriboniam, quae quondam Augusti coniunx fuerat, consobrinos Caesares, plenam imaginibus domum ostentat, hortaturque ad luxum et aes alienum, socius libidinum et necessitatum, quo pluribus indiciis inligaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 27장3)
Libo interim veste mutata cum primoribus feminis circumire domos, orare adfinis, vocem adversum pericula poscere, abnuentibus cunctis, cum diversa praetenderent, eadem formidine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 29장1)
sed Suebi praetendebantur auxilium adversus Cheruscos orantes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 44장3)
ac tunc Arminius equo conlustrans cuncta, ut quosque advectus erat, reciperatam libertatem, trucidatas legiones, spolia adhuc et tela Romanis derepta in manibus multorum ostentabat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장5)
Ambigua gens ea antiquitus hominum ingeniis et situ terrarum, quoniam nostris provinciis late praetenta penitus ad Medos porrigitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장1)
sed cura provinciae praetendebatur, levavitque apertis horreis pretia frugum multaque in vulgus grata usurpavit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 59장2)
et Maroboduus quidem Ravennae habitus, si quando insolescerent Suebi quasi rediturus in regnum ostentabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장8)
simul bellum adversus Bastarnas Scythasque praetendens novis peditum et equitum copiis sese firmabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장9)
atque illo praetendente sexaginta dies ad consultandum datos necdum praeterisse, satis visum de Vistilia statuere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장4)
Tiberius quo integrum iudicium ostentaret, exceptum comiter iuvenem sueta erga filios familiarum nobilis liberalitate auget.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장2)
eaque res agitata rumoribus ut in agmine atque itinere crebro se militibus ostentavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 9장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION