라틴어 문장 검색

In quo neutrorum omnino contemnenda sententia est, sed et facilior et tutior et minus aliis gravis aut molesta vita est otiosorum, fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rem publicam et ad magnas res gerendas accommodaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 92:2)
esse autem magni animi et fuisse multos etiam in vita otiosa, qui aut investigarent aut conarentur magna quaedam seseque suarum rerum finibus continerent aut interiecti inter philosophos et eos, qui rem publicam administrarent, delectarentur re sua familiari non eam quidem omni ratione exaggerantes neque excludentes ab eius usu suos potiusque et amicis impertientes et rei publicae, si quando usus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 119:2)
Lacedaemonios iniuste imperantes nonne repente omnes fere socii deseruerunt spectatoresque se otiosos praebuerunt Leuctricae calamitatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 33:5)
ex quo intellegi debet illum mentis agitatione investigationeque earum rerum, quas cogitando consequebatur, nec otiosum nec solum umquam fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:3)
Non honestum consilium, at utile, ut aliquis fortasse dixerit, regnare et Ithacae vivere otiose cum parentibus, cum uxore, cum filio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 125:2)
mihi vos nunc' inquit Crassus 'tamquam alicui Graeculo otioso et loquaci et fortasse docto atque erudito quaestiunculam, de qua meo arbitratu loquar, ponitis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 102:3)
quo in studio hominum [quoque] ingeniosissimorum otiosissimorumque totas aetates videmus esse contritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 219:2)
ut censor Lepidus, cum M. Antistio Pyrgensi equum ademisset amicique [cum] vociferarentur et quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus, modestissimus, frugalissimus esset, "me istorum" inquit "nihil credere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:4)
nam si hoc nobis atque optimo cuique persuaserint, non poterunt ipsi esse, id quod maxime cupiunt, otiosi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 64:5)
te autem permagnum est nancisci otiosum, hoc praesertim motu rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 23:8)
Atqui nactus es, sed mehercule otiosiorem opera quam animo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 23:10)
si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, est otiosa senectute iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 63:2)
nonne melius multo fuisset otiosam et quietam aetatem sine ullo labore et contentione traducere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 105:3)
de cuius coniectura sic apud Homerum, ut nos otiosi convertimus, loquitur Agamemnon:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 93:2)
de cuius coniectura sic apud Homerum, ut nos otiosi convertimus, loquitur Agamemnon:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 93:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION