라틴어 문장 검색

Remotusque in ipsa vertigine pereuntium rerum dux cautus et diligens, cum etiam si dudum discessisset in otium, ad procinctum reduci negotiorum magnitudine poscente deberet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 22:1)
bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid in istis litteris ex otio nouaretis.
(아풀레이우스, 변명 82:9)
nec quicquam aeque penes illos laudo, quam quod torporem animi et otium oderunt.
(아풀레이우스, 플로리다 6:12)
* * * Viderint, quibus mos est oggerere se et otiosis praesidibus, ut inpatientia linguae commendationem ingenii quaerant et adfectata amicitiae uestrae specie glorientur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:1)
"Quod sciam, templis et lavacris et ceteris operibus longe cunctas civitates antecellimus, utensilium praeterea pollemus affatim, Certe libertas otioso, et negotioso quidem advenae Romana frequentia, modesto vero hospiti quies villatica;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:8)
"Etiamne tu, busti cadaver extremum et vitae dedecus primum et Orci fastidium solum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis, nec nostris tam magnis tamque periculosis laboribus solacium de tam sera refectione tribues?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:2)
"Ergo placuit ad hunc primum ferremus aditum, ut contempta pugna manus unicae nullo negotio cunctis opibus otiose potiremur."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:9)
"Sed nec inter cibos delicatos et otium profundum vitaeque totius beatitudinem deerit tibi dignitas gloriosa:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:10)
Placuerat uni domi me conclusum et otiosum hordeo lecto fabaque et vicia saginari:
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:5)
"Sed officiis inferialibus statim exactis puella protinus festinat ad maritum suum demeare, cunctasque prorsus pertemptat vias, certe illam lenem otiosamque nec telis ullis indigentem sed placidae quieti consimilem:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:47)
"Siccine vacuus et otiosus insinuatis manibus ambulabis mihi nec obito consueto labore vitae nostrae prospicies et aliquid cibatui parabis?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:7)
"Frater, et otiosus assiste, donec probe procuratum istud tibi repraesentem,"
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:14)
Nec tamen illa otii saginaeque beatitudo duravit ulterius, sed die sequenti molae, quae maxima videbatur, matutinus?
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:5)
Nec tamen sagacitatis ac prudentiae meae prorsus oblitus facilem me tirocinio disciplinae praebui sed, quamquam frequenter, cum inter homines agerem, machinas similiter circumrotari vidissem, tamen, ut expers et ignarus operis, stupore mentito defixus haerebam, quod enim rebar ut minus aptum et huiusmodi ministerio satis inutilem me ad alium quempiam, utique leviorem laborem legatum iri, vel otiosum certe cibatum iri.
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:7)
Ac dum fodiens, dum irrigans ceteraque incurvus labore deservit, ego tantisper otiosus placida quiete recreabar.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION