라틴어 문장 검색

interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam gravia, ut pro Roscio Cicero, cum immanitatem parricidii quanquam per se manifestam tamen etiam vi orationis exaggerat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 100:1)
nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus finguntur et capitale est obiicere anteacta, ut, quod in foro non expedit, illic nec liceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 113:2)
non tamen nego esse controversias huiusmodi figuratas, ut est illa, reus parricidii, quod fratrem occidisset, damnatum iri videbatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 134:1)
quisquamne, non dico de homicidio, sacrilegio, parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quisquam denique, ut semel finiam, in lite cantat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 206:1)
ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장5)
Postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maximam spem adductus recuperandae pacis statuit cum iis de omnibus pactionibus praesens agere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장4)
Denique Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese ueluti cedentem insequeretur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장2)
Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus plebis rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur in eos, quorum consilio Iugurtha senati decreta neglegisset, quique ab eo in legationibus aut imperiis pecunias accepissent, qui elephantos quique perfugas tradidissent, item qui de pace aut bello cum hostibus pactiones fecissent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장1)
mittuntur ad imperatorem legati, qui Iugurtham imperata facturum dicerent ac sine ulla pactione sese regnumque suum in illius fidem tradere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장6)
Id misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus, nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, improbus intestabilisque videtur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장7)
Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:2)
Quid timoris dementissimi pactio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 13:3)
interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam,inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus aliqui spiritus hospitaretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 18:4)
impias epulas, detestabili parricidio furuum diem:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 23:9)
Quam innocenter me contra parricidium uindico!
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 23:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION