라틴어 문장 검색

quam, inquam, me non modo ea quae conclusa est summa rationum, uerum multo magis haec ipsa quibus uteris uerba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:30)
An paenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum nulla omnino nave desiderata traduxerim?
(카이사르, 내란기, 2권 32:26)
Cuius si vos paenitet, vestrum vobis beneficium remitto, mihi meum nomen restituite, ne ad contumeliam honorem dedisse videamini."
(카이사르, 내란기, 2권 32:32)
His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant et pleri ad voluntatem eorum ficta respondeant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 5장3)
Celsus ipse ocnanthem (V, 8) inter adurentia adnumerat, et apud Dioscoridem (V, 5) legitur oenanthem prodesse in oris et pudendorum ulceribus depascentibus;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1128)
solvantur habenis gaudia nec leges pudeat ridere severas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:132)
omnes paenituit pretii venumque redibat, dum vendi potuit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:23)
cuius et eunuchos puduit!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:91)
Ille tamen (quid enim servum mollemque pudebit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:150)
Iam sola renidet in Stilichone salus, et cuius semper acerbum ingratumque sibi factorum conscius horror credidit adventum, quem si procedere tantum Alpibus audissent, mortem poenasque tremebant, iam cuncti venisse volunt, scelerumque priorum paenitet;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:288)
Sed quid ego Hannibalem contra Pyrrhumque tot annis certatum memorem, vilis cum Spartacus omne per latus Italiae ferro bacchatus et igni consulibusque palam totiens congressus inertes exuerit castris dominos et strage pudenda fuderit imbelles aquilas servilibus armis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:46)
transfluxere dies et, dum scripsisse priorem paenitet, aeternas itur in usque moras.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum5)
nec te laurigeras pudeat, Gradive, secures pacata gestare manu Latiaque micantem loricam mutare toga, dum ferreus haeret currus et Eridani ludunt per prata iugales.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:6)
procumbere mundum hoc auctore pudet.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:118)
Italiae sic te iam paenitet orae?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:74)

SEARCH

MENU NAVIGATION