라틴어 문장 검색

Erant autem Turci in tres divisi societates super fluvium Farfar, qui inter duas civitates, Caesaream Stratonis et Femiam, facit alveum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:5)
Undecim denique diebus jam via continuata cum omni manu praedicta, aperitur ei fluvius Nilus, qui perfluit regionem terrae Aegypti:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:4)
Porro substantie iniustorum sicut fluvii siccabuntur, quia qui malecongregat, cito dispergit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 4:13)
"Substantie iniustorum sicut fluvius siccabuntur," quia:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 20:4)
praeerat nobis fluvius, quem quoquo modo transituri eramus, antequam civitatem intraremus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:3)
Quibus flentibus et yma fluvii cum rastris et sagena perscrutantibussenex ait:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:12)
ut totum corpus tanto et tam profundo vitiorum fluvio mergatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:4)
Et cum, superatis difficultatibus arduis, ad supercilia venissent fluvii Melanis, alti et verticosi, qui pro muro tuetur accolas circumfusus, augente nocte adulta terrorem, quievere paulisper, lucem opperientes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 9:2)
Nemo (quaeso) miretur, si post exsudatos labores itinerum longos, congestosque adfatim commeatus, fiducia vestri ductante, barbaricos pagos adventans, velut mutato repente consilio, ad placidiora deverti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 11:1)
Re hoc modo finita, . . . et Lentiensibus, Alamannicis pagis, indictum est bellum, collimitia saepe Romana latius irrumpentibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 1:1)
Post variatas itaque sententias plures, cum placuisset per Decem pagos Alamannam aggredi plebem densatis agminibus, tendebat illuc solito alacrior miles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 9:1)
Doctus denique exploratorum delatione recens captorum, aestate iam torrida fluvium vado posse transiri, hortatus auxiliares velites cum Bainobaude Cornutorum misit tribuno, facinus memorabile si iuvisset fors patraturos, qui nunc incedendo per brevia, aliquotiens scutis in modum alveorum suppositis, nando ad insulam venere propinquam, egressique promiscue virile et muliebre secus sine aetatis ullo discrimine trucidabant ut pecudes, nanctique vacuas lintres, per eas licet vacillantes evecti, huius modi loca plurima perruperunt, et ubi caedendi satias cepit, opimitate praedarum onusti, cuius partem vi fluminis amiserunt, rediere omnes incolumes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 9:1)
Quae res Germanorum perculit animos, atque desertis insidiis, quas per arta loca et latebrosa struxerant nostris, trans Menum nomine fluvium ad opitulandum suis necessitudinibus avolarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 6:1)
Hac Iulianus rei novitate perculsus, et coniciens quorsum erumperet, si eisdem transisset intactis, retento milite circumvallare disposuit castella munita, quae Mosa fluvius praeterlambit, et ad usque quartum et quinquagesimum diem, Decembri scilicet et Ianuario mense, obsidionales tractae sunt morae, destinatis barbarorum animis incredibili pertinacia reluctantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 2:1)
Quod ita recte dispositum est, impraepedite completo, Hortari nomine petendus erat regis alterius pagus, et quia nihil videbatur deesse praeter ductores, Nesticae tribuno scutariorum, et Chariettoni viro fortitudinis mirae, imperaverat Caesar, ut magna quaesitum industria, comprehensumque offerrent sibi captivum, et correptus velociter, adulescens ducitur Alamannus, pacto obtinendae salutis pollicitus itinera se monstraturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION