라틴어 문장 검색

inde ubi paulum nescio quid superest et pallet faenoris auctor, qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt, cedere namque foro iam non est deterius quam Esquilias a ferventi migrare Subura;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI21)
hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli, non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed iratus cadat in terras et iudicet ignis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII88)
qui cum per stragem suorum recurrens stridore quereretur, mater agnovit et quasi vindicaret exiluit, tum omnia circa quasi hostilia gravi mole permiscuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 12:2)
nam quo magis ursimus altum derecta et magna vi multi pressimus aegre, tam cupide sursum removet magis atque remittit, plus ut parte foras emergant exiliantque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 5:7)
nam tum quoque lumen exilit et claras scintillas dissipat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:2)
hac animas ille evocat Orco Pallentes, alias sub Tartara tristia mittit, Dat somnos adimitque et lumina morte resignat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 11:5)
sed curia et ipsi Sedibus exsiluere Patres, invisaque belli Consulibus fugiens mandat decreta senatus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:52)
Palluit attonitus sacris feralibus Aruns, Atque iram superum raptis quaesivit in extis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:51)
tum lurida pallens Ora tulit, vultu sub nubem tristis ituro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:54)
Sic fata, relictis Exsiluit stratis amens, tormentaque nulla Vult differre mora.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:49)
Primus ab aequorea percussis cuspide saxis Thessalicus sonipes bellis feralibus omen Exsiluit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:72)
Phoebeque serena Non aliter, diris verborum obsessa venenis, Palluit, et nigris terrenisque ignibus arsit, Quam si fraterna prohiberet imagine tellus, Insereretque suas flammis coelestibus umbras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:52)
Marcentes intus tenebrae, pallensque sub antris Longa nocte situs;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:10)
primo pallentis hiatu Haeret adhuc Orci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:46)
Teque deis, ad quos alio procedure vultu Ficta soles, Hecate, pallenti tabida forma Ostendam, faciemque Erebi mutare vetabo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION